Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
NATO conventum habuit
JULKAISTU 25.05.2012 KLO 10.59
Moderatores consociationis NATO conventu in urbe Chicago habito decreverunt, ut copiae internationales ex Afganistania anno proxime futuro reducerentur. Cum hoc factum erit, administratio belli ad Afganos ipsos transferetur.
De crisi Graeciae oeconomica
JULKAISTU 16.05.2012 KLO 17.35
Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, censet causam difficultatum oeconomicarum, quibus Graecia laboret, esse fiscalitatem iniustam. Divites tributa non solvere, illos autem, quorum reditus mediocres aut parvi sint, usque gravioribus tributis vectigalibusque onerari.
Hollande praesidens electus
JULKAISTU 11.05.2012 KLO 10.38
Praesidens Francogalliae in quinquennium proxime futurum electus est Francois Hollande, socialista quinquaginta septem annos natus. Altero enim suffragio populi pridie Nonas Maias (6.5.) facto sententiarum paene quinquaginta duas centesimas (51,7%) sibi conciliavit.
Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
JULKAISTU 04.05.2012 KLO 10.35
Septimana proxima (11.-12.5.) Ialtae, in urbe Ucrainae, erit conventus praesidentium Europae Mediae et Orientalis, sed multi praesidentes Unionis Europaeae non intererunt. Saltem moderatores Germaniae, Austriae, Tzekiae, Italiae, Sloveniae conventum intermittent. Neque José Manuel Barroso Ucrainam visitabit, quia Julia Timoshenko, olim prima ministra Ucrainae, fictis causis incarcerata est.
Hollande et Sarkozy in altera comitia
JULKAISTU 27.04.2012 KLO 06.55
In electionibus Franciae praesidentialibus Nicolas Sarkozy et Francois Hollande de praesidentatu certant. Ille in primis comitiis viginti septem (27,2%), hic plus duodetriginta (28,6%) centesimas suffragiorum accepit.
Ictus in Afganistania terroristici
JULKAISTU 20.04.2012 KLO 17.04
Die Dominico (15.4.) tota fere Afganistania ictibus terroristicis concussa est. Omnium maxima damna accepit urbs princeps Cabura, ubi imprimis parlamentum civitatis et diversae sedes diplomaticae petebantur.
Clinton Russiam reprehendit
JULKAISTU 13.04.2012 KLO 10.19
Hillary Clinton, ministra a rebus exteris Americanorum, regimen Russiae reprehendit, quod actionibus contra Syriam susceptis admodum lente interesset. Ait talem politicam id adiuvare, ut praesidens Bashar al-Assad in potestate maneret.
De pace in Syria facienda
JULKAISTU 30.03.2012 KLO 11.24
Consilium pacis in Syria componendae, quod Kofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum Unitarum, nuperrime adumbravit, a regimine Syriae approbatum est. Illud propositum in sex partes divisum etiam favorem Consilii securitatis Nationum Unitarum sibi conciliavit. Inter consultationes convenit, ut actionibus in Syria militaribus finis imponeretur et primi progressus politici ad pacem restituendam fierent.
Caedes Tolosae et Montalbani factae
JULKAISTU 26.03.2012 KLO 10.16
Homicida autobirota vectus Tolosae (Toulouse), in urbe Franciae meridianae, die Lunae mane (19.3.) quattuor homines sclopetando occidit. Victimae erant magister et tres scholares scholae Hebraicae, ex quibus duo filii illius magistri.
Calamitas in Helvetia viaria
JULKAISTU 16.03.2012 KLO 14.20
Animi Belgarum et omnium Europaeorum concussi sunt gravissima calamitate viaria, quae in pago Helvetiae nomine Valais die Martis vesperi accidit. Viginti duo scholares Belgae ferias hiemales agentes et sex homines adulti mortui sunt, cum autoraeda longa, qua invehebantur, parieti cuniculi impacta est.
Putin in comitiis vicit
JULKAISTU 09.03.2012 KLO 09.05
Vladimir Putin ex opinione in praesidentatum patriae revertetur neque altera comitia erunt necessaria, nam in electionibus die Dominico (4.3.) factis ille paene sexaginta quattuor centesimas suffragiorum accepit.
Novus praesidens munus suscepit
JULKAISTU 02.03.2012 KLO 11.17
Kalendis Martiis Sauli Niinistö, praesidens suffragio populi designatus, praesidentatum rei publicae Finniae suscepit, cum apud parlamentum sollemniter confirmavit se in munere gerendo sincere et fideliter constitutionem legesque rei publicae observaturum et omnibus viribus prosperitati populi Finnorum operam daturum esse.
Regimen Syriae condemnatur
JULKAISTU 24.02.2012 KLO 14.02
Coetus generalis Nationum Unitarum edicto promulgato violentiam regiminis Syriae condemnavit. Legati tamen Russorum et Sinensium contra id decretum suffragati sunt. Communi fere conventui placuit Foederi Arabico assentiri, quod censuit praesidentem Bashar al-Assad a potestate nulla mora interposita recedendum esse.
Tumultus violenti Athenis orti
JULKAISTU 17.02.2012 KLO 13.11
Parsimoniae publicae, quas Unio Europaea et instituta nummaria internationalia Graecos poposcerant, a parlamento Graeciae approbatae sunt. Inter alia decretum est, ut quindecim milia sedium operandi publicarum abolerentur et salaria minima valde deminuerentur.
Niinistö praesidens designatus
JULKAISTU 10.02.2012 KLO 07.03
Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, praesidens rei publicae Finniae designatus est, cum in alteris comitiis Nonis Februariis habitis competitorem Pekka Haavisto devicit. Illi enim sexaginta fere tres centesimae (62,6%) suffragantium favebant, huic triginta septem (37,4%).
Inspectores Iraniam obierunt
JULKAISTU 03.02.2012 KLO 16.38
Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) sex inspectores in Iraniam misit, qui cognoscerent, quorsum programma nucleare illius civitatis spectaret. Itinere triduano suscepto princeps legationis ait visitationem quidem bene successisse, sed adhuc multum restare, quod in Irania faciendum esset.
Suffragia Finnorum praesidentialia
JULKAISTU 27.01.2012 KLO 19.34
In primis suffragiis comitiorum praesidentialium Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ex opinione competitoribus praevaluit, cum triginta septem centesimas (37%) votorum obtinuit. Secundus inopinanter factus est Pekka Haavisto factionis prasinorum, qui apud cives maiorem gratiam (18,8%) invenit quam Paavo Väyrynen (17,5%), politicus veteranus partis centralis.
Naufragium periculosissimum
JULKAISTU 20.01.2012 KLO 11.21
Idibus Ianuariis (13.1.), qui erat dies Veneris, ante oram Italiae calamitas maritima periculosissima accidit, cum navis circumvagans Italiana nomine Costa Concordia propter litus Tusciae ad scopulos allisa est. Quo facto latus eius male afflictum est et navis tantopere declinari coepit, ut non multum abesset, quin tota aquis submergeretur.
Conflictus in Sinu Persico imminet
JULKAISTU 13.01.2012 KLO 16.16
Unio Europaea nuntiavit novas contra Iraniam sanctiones susceptum iri, quibus impediretur, ne Irania apparatus nucleares ad bombam atomicam necessarios praepararet. Irani autem responderunt se, si id factum esset, Fretum Hormuz clausuros esse.
De consultationibus pacis
JULKAISTU 09.01.2012 KLO 10.19
Die Martis (3.1.) conciliatores pacis Israelianorum et Palaestinensium primum post spatium unius anni inter se convenerunt. Jitzhak Molcho, internuntius Israelianus, et Saeb Erekat, orator regiminis Palaestinensis, in urbem Iordaniae Ammaniam congregati sunt, ut de pace inter utramque partem restituenda agerent. Colloquiis aderant etiam aliquot observatores internationales.
De tempestate S. Stephani
JULKAISTU 02.01.2012 KLO 09.37
Die Sancti Stephani (26.12.) Finnia tempestate vehementi afflicta est, qua saevior apud nos his decem annis non fuit. Illa procella apud Norvegiam orta in terram nostram per Suetiam venit arbores caedendo, tecta domuum eripiendo, vias commeatu interrumpendo.
Conventus Unionis Europaeae
JULKAISTU 16.12.2011 KLO 13.45
Moderatores Unionis Europaeae conventu Bruxellis habito foedus oeconomico-politicum condere decreverunt, cuius esset oeconomiam singularum civitatum novis legibus stabilire. De rebus autem singulis huius consociationis non ante quam mense Martio constituetur.
Quid Olli Rehn dixerit
JULKAISTU 09.12.2011 KLO 11.47
Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur.
De conventu climatico
JULKAISTU 02.12.2011 KLO 14.18
Die Lunae (28.11.) Durbaniae, in urbe Africae Australis, conventus climaticus Nationum Unitarum inauguratus est. Participes imprimis id agere conantur, ut pactum de atmosphaera tuenda, de quo in urbe Kioto convenit, continuetur et ad novam pactionem ad omnes gentes pertinentem adeatur.
Tumultus in Aegypto orti
JULKAISTU 25.11.2011 KLO 13.20
In urbe Cairo et aliis Aegypti partibus tumultus violenti orti sunt, quibus cives consilio militari terram regenti vehementissime adversantur. Neque reclamitantes contenti erant oratione, quam Mohammed Tantawi, dux illius consilii, die Martis (22.11.) coram populo habuit.
Mario Monti primus minister
JULKAISTU 18.11.2011 KLO 18.41
Novus princeps minister Italiae electus est Mario Monti, vir oeconomiae peritus duodeseptuaginta annos natus. Neque quisquam dubitat, quin munus eius Italiae administrandae maximi laboris futurum sit.
Berlusconi munus deponet
JULKAISTU 11.11.2011 KLO 12.22
Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, se munus depositurum esse promisit. Eum nuntium publice dedit, postquam suffragio die Martis in parlamento facto fidem plurium delegatorum amisit et de condicione rerum cum praesidente Georgio Napolitano collocutus est.
Discrimen Graeciae aggravatur
JULKAISTU 04.11.2011 KLO 15.07
Georgius Papandreu, princeps minister Graeciae, populum sententiam rogare statuit, utrum id auxilium pecuniarium, quod civitates Unionis Europaeae Graeciae nuper promiserunt, approbaretur necne. Reliqui quoque ministri de suffragio populari ineundo consenserunt.
Libya tyrannide tandem liberata
JULKAISTU 28.10.2011 KLO 14.28
Die Dominico (23.10.) multa milia Libycorum in urbem Bengasin sive Berenicen convenerunt, ut Libyam diutina tyrannide liberatam celebrarent. Tunc Mahmud Jibril, princeps interregni civitatis, publice pronuntiavit dictatorem Muammar Gaddafi mortuum esse et in historia Libyae novam aetatem coepisse.
De statu communium Finniae
JULKAISTU 21.10.2011 KLO 14.29
Consilium Europaeum de statu oeconomico communium Finniae sollicitum est, ut apparet e relatione de ea re nuper divulgata. Aestimatio posita est in cognitione, quam ille ordo sibi abhinc unum annum in Finnia acquisivit, cum investigaret, qualis esset condicio administrationis localis in singulis communibus.
Iuvenes Graeci patriam relinquunt
JULKAISTU 14.10.2011 KLO 15.02
Maxima post secundum bellum mundanum emigratio Graeciae imminet. Imprimis iuvenes eruditi, qui propter inopiam quaestus de rebus futuris desperant, crisim oeconomicam fugiunt. Inter mensem Maium anni bis millesimi noni (2009) et Februarium bis millesimi decimi (2010) novem centesimae (9%) studentium Graecorum emigravisse aestimantur.
Conventus consociationis Nato
JULKAISTU 07.10.2011 KLO 08.47
Die Iovis (6.10.) ministri a rebus exteris consociationis Nato Bruxellas convenerunt, ut imprimis de rebus in Libya gerendis colloquerentur. Alterum maius argumentum participantibus est deliberare, num magistratibus securitati Afganistaniae tuendae maior potestas sui defendendi detur.
Medvedev et Putin munera mutaturi
JULKAISTU 30.09.2011 KLO 15.16
In Russia comitia praesidentialia anno proximo fient. Praesidens Dmitri Medvedev suasit, ut primus minister Vladimir Putin candidatus factionis Russiae Unitae nominaretur. Quod consilium Putin probavit. Ille autem censuit optimum fore, si Medvedev primus minister factus esset.
Coetus Nationum Unitarum
JULKAISTU 23.09.2011 KLO 15.05
Die Mercurii (21.9.) in urbe New York coetus generalis Nationum Unitarum inauguratus est. Inter argumenta maximi momenti sunt quaestiones, quaenam sit condicio Libyae futura et quo modo res in Proximo Oriente pacentur.
Ictus terroristici commemorabantur
JULKAISTU 16.09.2011 KLO 16.50
Die Dominico (11.9.) decem anni acti erant ex quo impetus terroristicus maximae crudelitatis in USA factus est. Terroristae aeroplanum commerciale vi abduxerunt et contra turrim aedium Neo-Eboracensium, nomine World Trade Center, gubernaverunt. Duodeviginti minutis post, aliud aeroplanum contra alteram earundem aedium turrim volavit.
Rixa inter Turciam et Israelem
JULKAISTU 09.09.2011 KLO 14.57
Inter Turciam et Israelem, nationes Civitatum Americae Unitarum in Proximo Oriente socias, rixa vehementissima orta est. In causa discriminis est ictus, quem milites Israeliani anno praeterito in navem auxiliarem Turcicam cum morte novem nautarum fecerunt. Moderatores Turci Israelianos excusationem delicti poposcerunt, sed hi recusaverunt, quominus id facerent.
Familia Gaddafiana in Algeria
JULKAISTU 02.09.2011 KLO 09.16
Ministerium a rebus exteris Algeriae nuntiavit membra familiae Gaddafianae die Lunae (29.8.) in Algeriam confugisse. Fuisse in comitatu unum et triginta homines, in quibus essent Saifa, coniux Gaddafi, filii eius Mohammed et Hannibal, filia Aisha liberique eorum. Khamis, tertius filius, in bello cecidisse dicitur.
Gaddafi de potestate deiectus
JULKAISTU 26.08.2011 KLO 09.48
Bellum domesticum, quod in Libya inter copias dictatoris Muammar Gaddafi et cives seditiosos iam per multos menses geritur, hac septimana clade Gaddafianorum finitum esse videbatur. Bellatoribus enim seditiosis contigit, ut post pugnas triduanas acerrime commissas Tripoli, urbe capite, potirentur et etiam praetorium dictatoris optime munitum expugnarent.
De rebus oeconomicis
JULKAISTU 19.08.2011 KLO 14.29
Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, dixit oeconomiam mundi sollicitudinem afferre. Cum prospectus essent incerti, retardationem incremento oeconomico Finnorum iam imminere. Liikanen regimina et parlamenta Unionis Europaeae hortatus est, ut in crisi debitorum tractanda fortius agerent. Quod Argentaria Europae Centralis faceret, id solum ad problemata solvenda non sufficere.
Tumultus Britanniae
JULKAISTU 12.08.2011 KLO 10.26
Tumultus, die Saturni in suburbio Tottenhamia Londinii septentrionalis orti, septimana ineunte in complures urbis regiones et brevi postea in alias Britanniae urbes extendebantur, Birminghamiam, Bristolium, Liverpulam, Mancestriam alioque.
De duabus stragibus Osloae
JULKAISTU 08.08.2011 KLO 09.27
Animi Norvegorum et aliorum quoque hominum valde concussi sunt duabus stragibus Osloae die vicesimo secundo mensis Iulii (22.7.) factis. Primum quidem media urbe bomba autocineto imposita tanta vi displosa est, ut octo homines vitam amitterent et aedificia publica circumiacentia pessime delerentur.
Cives ex Syria effugiunt
JULKAISTU 17.06.2011 KLO 13.33
Exercitus Syriae adversarios regiminis persequi perrexit, quo factum est, ut incolae prope confinium Turciae habitantes magna multitudine ex patria in Turciam confugerent. Quae cum ita essent, Ordo auxiliarius a Semiluna Rubra in regione ex adverso Syriae iam quintam sedem profugis excipiendis aedificare coepit.
Origo bacterii EHEC quaeritur
JULKAISTU 13.06.2011 KLO 12.48
In Germania origo bacterii letalis, quod dicitur EHEC, vehementer quaeritur, nam epidemia, quae imprimis Germanos vexat, inter pessimas huius bacterii contagiones in mundo habetur. Iam circiter tria milia hominum intoxicatione alimentaria ex hoc bacterio orta infecti sunt, viginti quinque perierunt.
Ratko Mladic comprehensus
JULKAISTU 01.06.2011 KLO 19.07
Ratko Mladic, dux generalis Serbianus per quindecim annos quaesitus, die vicesimo sexto mensis Maii (26.5.) in Serbia deprehensus est, ut Boris Tadic, praesidens Serbiae, eodem die publice nuntiavit.
Socialistae in Hispania cladem acceperunt
JULKAISTU 27.05.2011 KLO 07.42
Factio socialistarum, quae in Hispania potestatem tenet, in comitiis regionalibus et localibus die Dominica (22.5.) factis cladem haud inopinatam accepit. Ex suffragiis minus quam duodetriginta centesimas (28%) cepit, cum Partes populares (PP) plus triginta septem centesimas (37%) obtinuerint.
Mississippi agros inundat
JULKAISTU 20.05.2011 KLO 08.54
In Civitatibus Americae Unitis saltem mille trecentae familiae domum relinquere coactae sunt propter inundationes fluminis Mississippi. Magistratus etiam carcerem quendam in civitate Ludoviciana vacuefecerunt et aggerem ad eluviones arcendas constructum aperuerunt, ut copiam aquarum civitati Novae Aureliae imminentium deminuerent.
De castris carceralibus Coreae Septentrionalis
JULKAISTU 13.05.2011 KLO 15.50
In Corea Septentrionali numerus captivorum politicorum crevit. Amnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, rettulit in ingentibus castris carceralibus esse circiter ducenta milia hominum, quorum condiciones essent horribiles.
Osama bin Laden mortuus
JULKAISTU 06.05.2011 KLO 09.18
Osama bin Laden, dux ordinis Al-Qaida et terrorista in orbe terrarum maxime quaesitus, Kalendis Maiis occisus est. Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione televisifice habita nuntiavit eum mortuum esse impetu militari a parva manu Americanorum speciali in Pakistania facto.
Comitia Finnorum parlamentaria
JULKAISTU 29.04.2011 KLO 13.59
Comitia Finnorum parlamentaria, quae Dominica palmarum (17.4.) facta sunt, magnam mutationem in parlamentum attulerunt. Victores haud dubie erant Finni fundamentales, qui, cum antea parva factio quinque delegatorum fuerit, nunc undequadraginta (39) delegatis acquisitis magnitudine tertium locum in parlamento habent.
De calamitate Iaponiae
JULKAISTU 15.04.2011 KLO 09.16
Die Lunae (11.4.) unus mensis a terrae motu Iaponiae abierat. Illa calamitas carissima omnium temporum fieri poterit. Sumptus, ut regimen Iaponiae aestimat, ducenta miliarda euronum superant.
De bello in Libya gerendo
JULKAISTU 08.04.2011 KLO 11.52
Bellum inter Gaddafianos et defensores libertatis in Libya continuatur. Ex consociatione Nato nuntiatum est tertiam fere partem armorum gravium dictatoris Muammar Gaddafi iam deletam esse.
De rebus in Libya gestis
JULKAISTU 01.04.2011 KLO 09.42
Ictibus aereis coalitionis adiuti rebelles ex Libya orientali in regionem Tripolitanam versus paulatim progrediuntur. Septimana vergente complura oppida in ora Libyae occupaverunt, in quibus Ras Lanuf et Brega, ex quibus magna pars petrolei Libyae exportatur.
Bellum Libyae illatum
JULKAISTU 25.03.2011 KLO 08.50
Die Saturni (19.3.) terrae occidentales permissu Nationum Unitarum dictatori Libyae Muammar Gaddafi bellum indixerunt, ut prohiberent, ne ille cives suos sibi adversantes opprimeret et horribiliter occideret.
Motus terrae terribilis
JULKAISTU 18.03.2011 KLO 12.23
Die Veneris (11.3.) motus terrae novem graduum Richterianorum in Iaponia factus est. Placae continentales in fundo maris prope Iaponiam tam vehementer motae sunt, ut axis globi terrestris aliquot centimetra inclinaretur. Fundus maris tremore affectus erat longitudine trecentorum vel quadringentorum, latitudine centum fere chiliometrorum.
Quid Gaddafi dixerit
JULKAISTU 11.03.2011 KLO 14.10
Cives seditiosi Libyae a communitate internationali iterum atque iterum flagitaverunt, ut terrae suae spatium ab aeroplanis omnino prohibitum decerneretur.
Sanctiones contra Libyam positae
JULKAISTU 07.03.2011 KLO 08.56
Consilium securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut contra Libyam et eius ducem Muammar Gaddafi sanctiones ponerentur. Arma in Libyam portari non sinuntur, Gaddafi et eius familiares extra patriam itinera suscipere vetantur, opes, quas peregre habent, gelantur.
Rerum in Libya condicio
JULKAISTU 25.02.2011 KLO 15.25
In diversis partibus Libyae, quin etiam Tripoli, in urbe principe, vehementes reclamationes populi contra regimen ortae sunt. Quibus perturbationibus Muammar Gaddafi, dux civitatis, crudelissime respondit, cum adversarios suos vi militari oppressurus magnam stragem civium reclamitantium fecit.
Mubarak praesidentatum deposuit
JULKAISTU 18.02.2011 KLO 11.33
Postquam cives Cairi aliisque in urbibus Aegypti duodeviginti dies reclamitaverunt, praesidens Hosni Mubarak die Veneris (11.2.) praesidentatum deponere decrevit, etsi pridie eius diei in oratione televisifica dixerat se usque ad proxima comitia praesidentialia, autumno futura, in munere mansurum esse.
Nova civitas Africana
JULKAISTU 11.02.2011 KLO 10.24
In Africa civitas nova in statu nascendi est, nam Sudania australis die nono mensis Iulii (9.7.) sui iuris futura esse videtur. Omar al-Bashir, praesidens Sudaniae, nuntiavit regimen suum non resistere, quominus eventus suffragii populi mense Ianuario habiti ratus duceretur. Illis comitiis suffragatores ad unum fere omnes sententiam pro Sudania australi suae potestatis facienda dederunt.
Crisis politica in Aegypto
JULKAISTU 04.02.2011 KLO 13.29
Exemplo Tunesianorum adducti cives Aegyptii Cairi aliisque in urbibus plus decem dies contra regimen praesidentis Hosni Mubarak reclamitant. Complura centena hominum flagitant, ut Mubarak munus deponat. Ille oratione televisifica habita nuntiavit se in proximis comitiis praesidentialibus candidatum non fore, sed id civibus non sufficit.
Ictus bombicus Moscuensis
JULKAISTU 28.01.2011 KLO 12.50
Die Lunae (24.1.) in aeriportu Moscuensi nomine Domodedovo ictus suicidialis factus est, quo triginta quinque homines occisi et saltem centum triginta vulnerati sunt. Explosio bombica in statione terminali accidit, quo cuilibet aditus liber est.
De rebus novis Tunesiae
JULKAISTU 21.01.2011 KLO 10.53
Cum oppositio politica et reclamatores diu et vehementer flagitavissent, ut munus deponeret, praesidens Tunesiae Zine al-Abidine Ben Ali, qui viginti quattuor annos summam potestatem tenuerat, patria relicta in exsilium (14.1.) profectus est. Cum Francia recusavisset, ne praesidentem depositum reciperet, aeroplanum eius in Arabiam Saudianam descendit.
Strages magna in Arizona
JULKAISTU 14.01.2011 KLO 10.32
Die Saturni (8.1.) Tucsoniae, in urbe civitatis Arizonae, strages funestissima accidit, qua sex homines vitam amiserunt et tredecim vulnerati sunt. Quorum in numero erat Gabrielle Giffords, delegata congressus Americani quadraginta annorum, quae in cerebro gravissime sauciata est.
Estonia in euronem transiit
JULKAISTU 05.01.2011 KLO 18.17
Anno bis millesimo undecimo ineunte Estonia euronem usu recepit et ita facta est septima decima terra regionis euronicae, in qua trecentae triginta miliones hominum habitant. Ex terris olim communisticis Estonia est post Slovakiam et Sloveniam tertia, quae vetere moneta reiecta euronem accepit.
Ictus terroristici Stockholmiae
JULKAISTU 17.12.2010 KLO 10.57
Die Sabbati (11.12.) media in urbe Stockholmia duae explosiones factae sunt, quos ictus terroristicos fuisse postea apparuit. Primum auctor facinoris autovehiculum lagenis gasi oneratum accendit, quod paulo post explosit. Postquam inde circiter ducenta metra abiit, bomba, quam secum portabat, explosa est, sed nemo nisi ille ipse mortuus est.
Emanatio informatica Wikileaks
JULKAISTU 13.12.2010 KLO 10.14
His septimanis animi politicorum toto orbe terrarum commoti sunt paginis interretialibus vulgo Wikileaks appellatis. Agitur de divulgatione epistularum clandestinarum, quibus legati Americani sine ullis ambagibus suis superioribus narraverunt, quid de ducibus civitatum cogitarent.
Destalinizatio in Russia suscipietur
JULKAISTU 03.12.2010 KLO 13.00
In Russia anno proximo propositum nomine “Destalinizatio” in cohabitur, cui praesidebit praesidens Dmitri Medvedev: Facinora et crimina contra humanitatem inter Unionem Sovieticam commissa in lucem proferentur. Archiva secreta aperientur, ut homines de familiaribus inter dictaturam expulsis aut occisis certiora scire possint. Reliquiae castrorum carceralium quaerentur et monumenta victimis ponentur.
Conflictus inter Coreas
JULKAISTU 26.11.2010 KLO 10.17
Die Martis (23.11.) non multum aberat, quin in paenisula Corea bellum perniciosum exardesceret. Conflictus initium cepit, cum Coreani Septentrionales circiter ducenta proiectilia in insulam Yeonpyeong emiserunt, ubi Coreani Meridiani exercitationem militarem agebant. Impetu ex inopinato facto saltem duo milites mortui et tres cives vulnerati sunt.
Aung San Suu Kyi liberata
JULKAISTU 19.11.2010 KLO 11.11
Custodia libera, qua Aung San Suu Kyi, dux oppositionis Burmanae, post annum millesimum nongentesimum nonagesimum (1990) omnino quindecim annos habita erat, die Sabbati (13.11.) ad finem venit. Postridie eius diei Suu Kyi multis milibus fautorum suorum orationem pro democratia et libertate loquendi et scribendi habuit. Monuit se velle omnibus viribus democraticis cooperari et petivit, ut homines, quid vellent, sibi dicerent. Addidit in consilium militare, quod se libertate privavisset, se odium non habere.
Comitia in Burma fraudulenta
JULKAISTU 12.11.2010 KLO 17.18
In Burma post viginti annos prima comitia parlamentaria die Dominico (7.11.) facta sunt. Factio USDP, a consilio militari sustentata, quae sola in omnibus regionibus candidatos habebat, octoginta centesimas ex sedibus parlamentariis occupavit. Sed et oppositio et observatores peregrini comitia, ut fraudulenta et minime libera, vehementer vituperaverunt.
De comitiis Americanorum
JULKAISTU 05.11.2010 KLO 15.59
In Civitatibus Americae Unitis comitia parlamentaria habita sunt, quae praesidenti Barack Obama et factioni democraticae magnam cladem attulerunt. In senatu quidem democratae principatum servaverunt, sed in camera delegatorum potestas politica ad republicanos transiit, quippe qui ibidem sexaginta novas sedes sibi conciliarent.
Corruptio in Finnia minima
JULKAISTU 29.10.2010 KLO 10.28
In comparatione, quam ordo Transparency International de corruptione instituit, Finnia inter centum duodeoctoginta (178) nationes una ex terris minime corruptis iudicata est. Ante Finniam, quae una cum Suetia quarto loco posita est, sunt Dania, Nova Zelandia, Singapura. Maxime corruptae iudicatae sunt Somalia, Burma, Afganistania.
Res Francogalliae turbatae
JULKAISTU 22.10.2010 KLO 12.07
In Francogallia reclamationes violentissimae cum operistitiis amplis ortae sunt, quae vitae civium cotidianae multimodis officiunt. In diversis terrae partibus turbatores aedificia incenderunt et custodibus publicis manus intulerunt. Saevit vulgus in administatores, qui novam legem pensionariam populo ingratam perlaturi sunt.
Fossores Chilienses servati
JULKAISTU 18.10.2010 KLO 09.52
Die Mercurii (13.10.) mane triginta tres fossores Chilienses, qui per duodeseptuaginta dies in caverna subterranea inclusi fuerant, in sublime extolli coepti sunt. In profunditatem septingentorum fere metrorum, ubi illi versabantur, capsula auxiliaria nomine Phoenix demissa est, in cuius caveam angustissimam impositi singuli viri alternis vicibus velut ab inferis ad vivos extrahebantur.
Germania XX annos unita
JULKAISTU 08.10.2010 KLO 09.41
Die Dominico (3.10.) erat anniversarium vicesimum diei, quo Germania Occidentalis (Res publica Foederata Germaniae) et Germania Orientalis (Res publica Democratica Germaniae) unitae sunt. Sollemnia principalia cancellaria foederali Angela Merkel duce in urbe Brema celebrata sunt.
Consultationes de pace
JULKAISTU 01.10.2010 KLO 10.09
Benjamin Netanjahu, princeps minister Israelis, interdictum de novis domibus in coloniis Iudaeis aedificandis sustulit. Mahmud Abbas, praesidens Palaestiniensium, ob eam rem iratus se a consultationibus de pace recessurum esse minatus est. Septimana proxima apparebit, utrum consilium suum perfecturus sit necne.
Comitia parlamentaria Suetiae
JULKAISTU 24.09.2010 KLO 10.43
In comitiis Suetiae parlamentariis coalitio partium dextrarum centum septuaginta tres (173) delegatos parlamentarios obtinuit. Oppositio rubro-prasina, in qua sunt democratae sociales, prasini, factio sinistra, centum quinquaginta sex delegatos (156) accepit.
Elop novus director Nokiae
JULKAISTU 17.09.2010 KLO 09.39
Novus director generalis societatis telecommunicativae NOKIA designatus est Stephen Elop, vir Canadensis quadraginta sex annos natus. Hoc munus inibit die vicesimo primo huius mensis (21.9.). Olli-Pekka Kallasvuo, pristinus director natione Finnus, qui eidem societati quinque annos praefuerat, officio decedere coactus est, cum ei non contigisset, ut administratoribus opere suo satisfaceret.
Islamismum radicalem maximum periculum
JULKAISTU 10.09.2010 KLO 09.23
Tony Blair, pristinus primus minister Britanniae, dicit islamismum radicalem maximum huius temporis periculum esse. In colloquio percontativo societatis radiophonicae BBC monuit terroristis omnia facinora nomine islamismi licita esse, in his usum armorum chemicorum, biologicorum nucleariumque, quae adhibere non dubitarent.
Fossores sub terra inclusi
JULKAISTU 06.09.2010 KLO 09.51
Triginta tres fossores Chilienses iam plus tres septimanas in fodina metallorum, ubi laborant, calamitate facta inclusi sunt. Dicuntur adhuc bonae valetudinis esse, sed condiciones vitae eorum miserrimae sunt: coguntur enim in specu angusto in profunditate paene septingentorum metrorum sito versari, ubi temperatura continenter in triginta quinque gradibus Celsianis manet.
Politicos irridere in Brasilia vetitum
JULKAISTU 27.08.2010 KLO 15.46
In Brasilia comoedi propter legem stomachantur, quae candidatos politicos irridere vetat. Anno enim proxime praeterito lex comitialis ita mutata est, ut talis materia auditiva et visualis vetaretur, qua candidati aut factiones politicae aliquo modo humiliarentur aut risui haberentur.
Inundationes in Pakistania
JULKAISTU 20.08.2010 KLO 12.44
Amplae regiones Pakistaniae tantis inundationibus affliguntur, ut circiter mille sescenti cives vitam amiserint et viginti fere milionibus auxilio celeri opus sit. Numerus hominum opis externae egentium fortasse maior est quam in ulla alia clade nostra aetate facta.
Certamen saunationis fatale
JULKAISTU 16.08.2010 KLO 09.33
Apud Finnos mos est in balneo vaporeo, quae sauna appellatur, frequentissime balneare. Vapor ita efficitur, ut super fornacem lapideam aqua iaciatur. Temperatura in sauna bene calefacta facile centum gradus Celsianos superat.
Aestas calidissima in Finnia
JULKAISTU 06.08.2010 KLO 08.56
Haec aestas, quae adhuc continuatur, in Finnia aestuosissima fuit ac quidem ita, ut dies undetricesimus mensis Iulii (29.7.) apud nos omnium temporum calidissimus inveniretur. Tum enim ex Instituto meteorologico nuntiatum est temperaturam prope urbem Joensuu ad plus triginta septem (37,2º) gradus Celsianos ascendisse. Pristinus primatus amplius uno gradu inferior erat.
In Kirgisia tumultus violenti
JULKAISTU 18.06.2010 KLO 18.37
In Kirgisia his diebus tumultus violenti inter Kirgisos et Usbekos ibi habitantes orti sunt, in quibus iam complures centeni homines vitam amiserunt. Centum milia Usbekorum propter violentiam in Usbekistaniam effugerunt. Ducenta septuaginta quinque milia hominum domos suas reliquisse aestimantur.
Israeliani impetum maritimum fecerunt
JULKAISTU 04.06.2010 KLO 18.59
Saltem decem homines mortui et multo plures vulnerati sunt ictu militari, quem classiarii Israeliani ex helicopteris et naviculis cummeis erumpentes in sex naves internationales in Mari Mediterraneo fecerunt. Maior pars occisorum cives Turciae esse dicitur.
Audi Nuntios Latinos per interrete
JULKAISTU 08.07.2010 KLO 16.07
Audi Nuntios Latinos per interrete. Programmata circa unum mensem audiri possunt. Potes programmata etiam in tuo computatro deponere. Podcast.
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


