Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Aung San Suu Kyi liberata

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 19.11.2010 KLO 11.11

Custodia libera, qua Aung San Suu Kyi, dux oppositionis Burmanae, post annum millesimum nongentesimum nonagesimum (1990) omnino quindecim annos habita erat, die Sabbati (13.11.) ad finem venit. Postridie eius diei Suu Kyi multis milibus fautorum suorum orationem pro democratia et libertate loquendi et scribendi habuit. Monuit se velle omnibus viribus democraticis cooperari et petivit, ut homines, quid vellent, sibi dicerent. Addidit in consilium militare, quod se libertate privavisset, se odium non habere.

Apud nationes occidentales nuntius de liberatione dominae Suu Kyi cum gaudio receptus est. Praesidens Barack Obama illam heroidem suam appellavit et flagitavit, ut consilium Burmae militare omnes captivos politicos liberaret.

Praesidens Nicolas Sarkozy consilium militare praemonuit, ne commeatum dominae Suu Kyi ullo modo circumscriberet. Suu Kyi, sexaginta quinque annos nata, anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo (1991) praemium pacis Nobelianum cepit.

Haitiani contra Nationes Unitas reclamitant


In multis urbibus Haitianis incolae contra Nationes Unitas reclamitaverunt. Causa est, quod Haitiani credunt milites Nepalianos Nationum Unitarum choleram in patriam suam attulisse. Duo homines mortui sunt, cum milites tumultuantes, qui lapides iaciebant et autoraedas concremabant, sclopetando pacare conarentur.

Cholera in Haitia celeriter vagatur et iam plus mille homines illo morbo perierunt et praeterea multa milia incolarum contagione affecti sunt. Propter motum terrae mense Ianuario factum milio fere Haitiani domibus amissis adhuc in condicionibus miserrimis apud Portum Principis (Port-au-Prince) sub tentoriis vivunt.

Incendium multizonii calamitosum


In multizonio urbis Shanghai, duodequadraginta metra alto, die Lunae (15.11.) incendium ortum est, quo saltem quinquaginta tres homines perierunt. Ignis initium habuit ex sustentaculis ligneis, quae contra parietes aedificii externos posita erant. Suspicio est ferruminatores, qui in illis sustentaculis operabantur, praecepta securitatis neglexisse.

Princeps William amicam Kate sibi despondit


William, princeps Britanniae, amicam Kate (Catherine Elisabeth) Middleton sibi despondit. Sponsalia iam mense Octobri in Kenia facta sunt. Domus regia Britannorum nuntiavit nuptias anno proximo, vere aut aestate, Londinii celebratum iri. William, filius maior principis Caroli (Charles) et principissae Dianae, est alter a patre heres regni Britannici. Kate Middleton oriunda est ab oppidulo Bucklebury in Berkshire, ubi parentes eius sunt mercatores.

William et Kate in Universitate Sancti Andreae (St Andrew´s) in Scotia inter se convenerunt, cum ibi anno bis millesimo primo (2001) studia historiae artis suscepissent. Anulus sponsalis, quem Kate accepit, idem est, quo princeps Carolus principissam Dianam sibi desponderat.

(Tuomo Pekkanen)

19.11.2010

Muualla Yle.fi:ssä