Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Bellum Libyae illatum
JULKAISTU 25.03.2011 KLO 08.50
Die Saturni (19.3.) terrae occidentales permissu Nationum Unitarum dictatori Libyae Muammar Gaddafi bellum indixerunt, ut prohiberent, ne ille cives suos sibi adversantes opprimeret et horribiliter occideret.
Huic actioni militari, cui nomen 'Odyssea matutina' inditum est, complures civitates intersunt, imprimis autem Francogallia, Civitates Americae, Unitae, Britannia. Russi autem, sicut Germani et Sinenses, neque licentiam belli gerendi dederunt neque illi consilio repugnaverunt.
(Reijo Pitkäranta)
Primae actiones bellicae
Bello Libyco ineunte complura missilia circumvagantia Tripolim, in urbem principem, emissa sunt. Id autem aggressoribus impedimento erat, quod Gaddafi sui defendendi causa hominibus velut scutis contra ictus aerios uti dicebatur. Eodem tempore pugnae de oppido Misrata possidendo continuabantur. Hoc enim oppidum, quod a seditiosis adhuc tenetur, a copiis regiminis oppugnari coeptum est.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Stubb dixerit
Alexander Stubb, minister a rebus exteris Finniae, ait vix fieri posse, ut ex Finnia in Libyam aut milites aut aeroplana bellica mitterentur. "Si autem", inquit, "a nobis auxilium petitum erit, re diligenter deliberata decernemus, quid faciamus".
(Reijo Pitkäranta)
Quid in Syria acciderit
Etiam in Syria perturbationes politicae ortae sunt. In oppido Daraa, quod in partibus terrae meridionalibus situm est, accidit, ut activistae democratiam postulantes cum copiis securitatis cruente confligerent. Huc accessit, quod praetorium locale factionis civitatem regentis incenderunt et alia quoque aedificia publica deleverunt.
(Reijo Pitkäranta)
De conventu Bruxellensi
Periculum calamitatis, quod electrificinae nucleari in oppido Fukushima aedificatae adhuc imminet, effecit, ut ministri ab energia Unionis Europaeae Bruxellis conventum necessitatis haberent. Ibi novas leges securitatis communes adumbraverunt, quae in omnibus ergasteriis in Europa nuclearibus observarentur. Ex Finnia sessioni interfuit Mauri Pekkarinen, minister a rebus oeconomicis.
(Reijo Pitkäranta)
Discrimen Portugalliae
Parlamentum Portugalliae novum programma oeconomicum a regimine excogitatum repudiavit. Quo facto princeps minister Jose Socrates televisifice nuntiavit se munus depositurum esse, quod fore iam antea minatus erat, si illa lex a parlamento reiecta esset. Ex hoc discrimine sequi videtur, ut Portugallia ad debita sua solvenda pecuniam ab Unione Europaea mutuari cogatur.
(Reijo Pitkäranta)
Urbes iucundissimae
Helsinkium, caput Finniae, sexto loco positum est in comparatione internationali, qua investigabatur, quaenam orbis terrarum urbes ad vivendum iucundissimae essent. Victoriam reportaverunt urbes et oppida imprimis in Canada et Australia sita, ut Vancuverium, Melburnum, Torontum, Calgaria. Ex urbibus Europaeis nonnisi Vindobona et Helsinkium inter decem optimas numerabantur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


