Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Berlusconi munus deponet

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 11.11.2011 KLO 12.22

11.11.2011

Silvio Berlusconi, princeps minister Italiae, se munus depositurum esse promisit. Eum nuntium publice dedit, postquam suffragio die Martis in parlamento facto fidem plurium delegatorum amisit et de condicione rerum cum praesidente Georgio Napolitano collocutus est.

Constituit tamen loco suo remanere, donec parsimoniae et renovationes oeconomicae, quas Unio Europaea ab Italianis flagitavit, a parlamento approbarentur. Berlusconi confessus est statum Italiae in mercatu pecuniario difficillimum esse, quam ob rem cives ad res renovandas parati esse deberent.

(Reijo Pitkäranta)

Duscrimen politicum Graeciae

Etiam regimen Graeciae collapsum est, cum primus minister Georgius Papandreu propter discordias politicas a potestate discessit. Graecis nunc tale consilium ministrorum eligendum est, quod condiciones ab Unione Europaea Graeciae positas certissime accipiet. Nisi id fecerit, periculum erit, ne auxilium pecuniarium ab Unione Europaea promissum Graecis omnino denegetur.

(Reijo Pitkäranta)

De rebus in Columbia factis

Ordo bellatorum in Columbia clandestinorum nomine Farc ducem suum amisit, cum Alfonso Cano, caput eius, impetu militari occisus est. Quo facto Juan Manuel Santos, praesidens civitatis, nuntiavit viam apertam ad consultationes pacis inter regimen Columbiae et bellatores tectos ineundas esse. Hi tamen recusaverunt, quominus ictibus terroristicis, qui inde ab annis sexagesimis continuantur, finem facerent.

(Reijo Pitkäranta)

Asteroides Terram praeteriit

Die Mercurii multo mane asteroides maximus Terram tam prope praetervolavit, ut ab ea nonnisi trecentorum viginti milium chiliometrorum spatium abesset. Constat Lunam a nobis longinquius distare. Astronomis iam antea persuasum erat illud corpus caeleste planetae nostrae periculo non fore.

(Reijo Pitkäranta)

Murray sceleris convictus

Conrad Murray, medicus cantoris popularis Michael Jackson, mortis allatae convictus est. Iudices enim Americani sententiam pronuntiaverunt, ex qua Murray, cum illi artifici dosin letalem remedii somniferi dedisset, necem ei paravisset. Quali autem poena sceleris afficiatur, adhuc sub iudice est. Michael Jackson, qui etiam rex musicae popularis appellabatur, mense Iunio anno bis millesimo nono (2009) diem supremum obiit.

(Reijo Pitkäranta)

Mensis October tepidior

Temperatura media mensis Octobris in Finnia paene tribus gradibus Celsianis solito altior fuit. Aberratio omnium maxima in Lapponia et in partibus Finniae orientalibus reperta est, cum eadem mutatio in Alandia minor esset quam in ceteris regionibus. October apud nos hoc anno iam octavum mensem continuum se praebuit, quo caelum tepidius fuit quam fieri consuevit.

(Reijo Pitkäranta)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä