Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Caedes Tolosae et Montalbani factae

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 26.03.2012 KLO 10.16

Homicida autobirota vectus Tolosae (Toulouse), in urbe Franciae meridianae, die Lunae mane (19.3.) quattuor homines sclopetando occidit. Victimae erant magister et tres scholares scholae Hebraicae, ex quibus duo filii illius magistri.

Simili modo Montalbani (Montauban) duo milites et Tolosae unus miles septimana praeterita occisi sunt. Brevi apparuit scelera ab eodem homicida perpetrata esse. Compertum est eum esse civem Franciae, origine autem Algerica, virum viginti quattuor annorum, cui nomen esset Mohamed Merah.

Habitabat Tolosae in primo tabulato multizonii, quod custodes publici die Iovis multo mane circumsedere coeperunt. Merah cum obsessoribus locutus homicidia confessus est. Francois Molins, accusator Parisiensis, dixit eum esse membrum ordinis Al Qaida, qui in Waziristania Pakistaniae et in Afganistania exercitationem terroristicam sibi paravisset. Idem narravit propositum fuisse homicidae adhuc unum militem et duos custodes publicos occidere.

Propter homicidia abominabilia ambitio praesidentialis in Francia interrupta est. Praesidens Nicolas Sarkozy et Francois Hollande, aemulus eius principalis, in synagoga Parisiensi memoriam victimarum scholae Hebraicae una recolebant. Caerimoniis funerariis militum occisorum Montalbani praesidens Sarkozy aliique summi politici et milites interfuerunt.

Die Iovis (22.3.) meridie longa obsidio tandem Tolosae ad finem venit, cum custodes publici gaso adhibito in domum homicidae septumplicis irruperunt. Tres custodes vulnerati sunt, cum Muhamed Merah, qui recusaverat, quominus se dederet, quantum potuit obsistere conaretur. Praesidens Sarkozy confirmavit illum mortuum esse.

Joachim Gauck novus praesidens foederalis

In Germania novus praesidens foederalis electus est Joachim Gauck, cui paene omnes partes politicae favebant. Gauck notus est activista a iuribus humanis, qui potestati communistarum in Germania Orientali fortiter resistebat. Praedecessor eius Christian Wulff propter obscura negotia oeconomica munus deponere coactus erat.

Oeconomia mundi convalescit

Christine Legarde, moderatrix Fundi Monetarii Internationalis (IMF), censet oeconomiam mundi iam in eo esse, ut convalescat. Maxima autem pericula imminere ex magnitudine debitorum et pretio petrolei. Oratione Pekini habita Legarde monuit oeconomiam Americanorum signa positiva iam ostendere et operationem Graeciae adiuvandae Europaeis progressum maximi momenti fuisse.

Aetna expergiscitur

Iam quartum hoc anno Aetna erumpit. Die Dominico (18.3.) lavam ita evomuit, ut nubes cineris in altitudinem sex chiliometrorum surgeret. Neque tamen commeatui aereo fuit impedimento, nam aeriportus urbis Cataniae prope iacentis mansit apertus. Aetna, altitudine trium milium quingentorum metrorum, inter vulcanos in orbe terrarum activissimos numeratur.

(Tuomo Pekkanen)

23.3.2012

Muualla Yle.fi:ssä