Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Calamitas in Helvetia viaria
JULKAISTU 16.03.2012 KLO 14.20
Animi Belgarum et omnium Europaeorum concussi sunt gravissima calamitate viaria, quae in pago Helvetiae nomine Valais die Martis vesperi accidit. Viginti duo scholares Belgae ferias hiemales agentes et sex homines adulti mortui sunt, cum autoraeda longa, qua invehebantur, parieti cuniculi impacta est.
Quae fuerit causa illius mali, adhuc incertum est. Constat tamen legem de maxima velocitate perlatam ab auriga observatam esse.
(Reijo Pitkäranta)
Strages civium in Afganistania
Moderatores Americani negaverunt disciplinam suam in Afganistania militarem mutatum iri propter stragem ibidem nuper factam. Die enim Dominico (11.3.) accidit, ut miles quidam Americanus in Afganistania meridiana sedecim cives ex improviso occideret. Talibani de tot caedibus ira incensi se Americanos pro illis homicidiis ulturos esse minitati sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Memoria cladium Iaponicarum
Die Dominico (11.3.) memoria anniversaria tsunami in Iaponia facti et calamitatis nuclearis in Fukushima ortae recolebatur. Illae clades inter se coniunctae tantae erant, ut sedecim fere milia hominum vitam amitterent et centum milia domo privarentur. Neque iis, qui patrium solum relinquere coacti sunt, ulla iam spes esse videtur ad penates redeundi. Tota enim regio propter radiationem nuclearem pessimae condicionis est.
(Reijo Pitkäranta)
De iuribus in Sinis humanis
Status iurum humanorum in Sinis anno proxime praeterito in peius mutatus est, ut censet ordo Honcongensis nomine ‘Chinese Human Rights Defenders’. Motibus enim popularibus in terris Arabicis ortis effectum esse, ut magistratus Sinenses extimescerent et ob eam rem cives suos ad libertatem aspirantes disciplina severiore regere inciperent. Magnum numerum activistarum aut cruciatibus affectum esse aut omnino evanuisse.
(Reijo Pitkäranta)
Futura fluminis Danuvii incerta
Flumen Danuvius siccitate ingravescenti laborat. Causa est, quod omnes fere uligines aggeribus, glareationibus, excavationibus eversae sunt. Deminuta aqua non solum commeatus fluviatilis sed etiam aves aquatiles in magnis difficultatibus sunt. Mutatio climatica etiam novas sollicitudines civitatibus litoralibus afferre videtur – hac enim hieme frigora insolita Europae Orientalis naves onerarias itinere paene plane prohibuerunt.
(Saara Honkanen)
Fructus citrei salubres inventi
Apoplexia cerebri inter feminas poma citrea saepius edentes rarior esse videtur quam apud eas, quae his fructibus omnino non vescuntur. Quod apparet ex investigatione in Britannia edita, ubi in valetudinem septuaginta fere milium nosocomarum inquisitum est. Vis salubris mali Sinici, Citri paradisiaci aliorumque huius generis fructuum in flavonoidis eorum posita esse existimatur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


