Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Certamen saunationis fatale
JULKAISTU 16.08.2010 KLO 09.33
Apud Finnos mos est in balneo vaporeo, quae sauna appellatur, frequentissime balneare. Vapor ita efficitur, ut super fornacem lapideam aqua iaciatur. Temperatura in sauna bene calefacta facile centum gradus Celsianos superat.
Neque rarum est, quod balneantes inter se certant, quis eorum diutissime in sauna calidissima sedere valeat. Certamina saunationis mundana in oppido Heinola Finniae meridionalis iam duodecies facta sunt.
Recentissimum ex eis, septimana vergente (5.-7.8.) institutum, finem tristissimum habuit. Participes certaminis, numero centum undeviginti, ex sedecim nationibus oriundi erant. Maximi greges peregrini ex Estonia et Belorussia venerant.
Certamen ita factum est, ut aemuli in sauna centum decem graduum tam diu sederent quam possent, dum semilitra aquae bis singulis minutis super fornacem funditur. Post saunationes eliminatorias in certamen virorum finale admissi erant sex participes, ex quibus quattuor sua quisque vice post tres vel quattuor minutas exierunt.
Duo autem balneare paene sex minutas perseverabant, donec observatores ex fenestra notaverunt unum ex eis in pedes surgere non posse. Tum moderatores certaminis ambos ex sauna extraxerunt et sanitarii eos ilico recreare coeperunt. Vladimir Ladyzenskij Russus, nihilo minus mortuus est, Timo Kaukonen Finnus, in nosocomium Helsinkiense portatus est.
De causa mortis Vladimiri adhuc inquiritur. Lasse Lehtonen, medicus princeps et praesidens Societatis Balnearis Finniae (Suomen Saunaseura) dicit hominem facile saunam etiam centum quadraginta graduum aliquamdiu sustinere; Societatem Balnearem unam ex suis saunis usque ad illam temperaturam calefacere solere neque quemquam ex balneantibus ibi damnum cepisse.
Ingens moles glaciei ex Groenlandia defracta
Ex glaciario Petermann Groenlandiae septentrionalis moles glaciei ducentorum sexaginta chiliometrorum quadratorum dissoluta est. Ex imaginibus per satellitem factis apparet illud glaciarium quartam fere partem superficiei ita amisisse. Nunc illa moles in fretum Nares fluitat, quod mille fere chiliometra a polo arctico in meridiem iacens Groenlandiam a Canada separat.
Hominem et spongiaria eadem gena habere
Investigatores Australiani, cum de genis spongiarium in oceano viventium investigabant, rem inopinatam reppererunt. Animadverterunt enim ex genis hominis et spongiarium paene septuaginta centesimas (70%) eadem esse. Spongiaria sunt vetustissima animalia maritima, ad quae pertinet inter alia spongia lavatoria, quae in Mari Mediterraneo est vulgaris. Investigatores maximi momenti esse censent, quod inter gena hominis et spongiarium communia sunt multa, quae cum cancro aliisque morbis coniungi solent. Itaque studium eorum etiam medicinae prodesse poterit. Eventus investigationis, quae quinque annos duravit, in periodico scientifico, cui nomen « Nature » nuperrime divulgatus est.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I


