Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Clinton Russiam reprehendit
JULKAISTU 13.04.2012 KLO 10.19
Hillary Clinton, ministra a rebus exteris Americanorum, regimen Russiae reprehendit, quod actionibus contra Syriam susceptis admodum lente interesset. Ait talem politicam id adiuvare, ut praesidens Bashar al-Assad in potestate maneret.
Multae civitates, inter eas Francogallia, Britannia, Turcia, consilia celerrima adversus praesidentem al-Assad flagitaverunt. Amplius novem milia hominum inter tumultus in Syria ortos iam mortua esse existimantur.
(Reijo Pitkäranta)
Electrificina solaris Iaponiae
Iaponia summa inopia energiae laborat, quia omnes fere electrificinae nucleares propter calamitatem in Fukushima factam clausae sunt. Quam ob rem in provincia Kakoshima, quae in partibus Iaponiae meridianis sita est, maxima electrificina solaris aedificabitur. De re nuntiavit societas mercatoria technicae modernae peritissima nomine Kyocera. Propositum est, ut fundamenta eius operis mense Iulio iaciantur.
(Reijo Pitkäranta)
Breivik mente sanus inventus
Anders Behring Breivik, occisor Norvegus multorum hominum, a psychiatris iterum de sanitate mentis examinatus est. Tunc apparuit eum tempore homicidiorum mentis compotem fuisse. Quae aestimatio contraria est ei sententiae, quam alii medici autumno proximo de eo dixerunt. Restat igitur, ut iudices tandem decernant, utrum Breivik homo mente sanus habendus sit necne.
(Reijo Pitkäranta)
Titanic ante C annos submersa
Cras sive postridie Idus Apriles (14.4.) centum anni acti erunt, postquam Titanic, navis vaporaria Britannica suo tempore omnium capacissima, in itinere inaugurali naufragium fecit. Ex Britannia profecta erat et ad Novum Eboracum versus navigabat, cum in Oceano Atlantico septentrionali ad montem glacialem allisa aquis submersa est. Qua calamitate navali maxime infami plus mille quingenti homines fluctibus obruti sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Caput Finniae CC annos complet
Abhinc ducentos annos sive die octavo mensis Aprilis anno millesimo octingentesimo duodecimo (8.4.1812) Helsinkium caput Finniae factum est. Tum enim Alexander I, imperator Russiae et Magni Principatus Finlandiae, litteris divulgatis edixit, ne Aboa iam urbs princeps Finniae esset, sed illa dignitas eo die ad Helsinkium transferretur. Causa eius consilii fuisse existimatur, quod haec urbs propius Russiae sita est.
(Reijo Pitkäranta)
Elias et Sophia praevalent
In praenominibus, quae parentes Finni anno proxime praeterito liberis suis indiderunt, Elias et Sophia ceteris praevalebant. Elias, quod nomen biblicum originem a lingua Hebraea trahit, quingentis fere pueris infantibus datum est. Eodem tempore quadringentae quinquaginta puellae primum praenomen Sophiam acceperunt. Constat hoc vocabulum inde ab aetate veterum Graecorum ‘sapientiam’ significare.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Tumultus in Turchia latius vagantur
- Nuntii Latini: De tempestate Europae
- Nuntii Latini: De inopia quaestus iuventutis Europaeae
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua


