Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Coetus Nationum Unitarum

Nuntii Latini. Photo. YLE

JULKAISTU 23.09.2011 KLO 15.05

Die Mercurii (21.9.) in urbe New York coetus generalis Nationum Unitarum inauguratus est. Inter argumenta maximi momenti sunt quaestiones, quaenam sit condicio Libyae futura et quo modo res in Proximo Oriente pacentur.

De sorte Libyae communitas internationalis aequo animo est, sed tensio inter Israelianos et Palaestinienses politica sollicitudinem parat.

(Reijo Pitkäranta)

Discordia Turciae et Graeciae

Moderatores Turciae Graecos in Cypro habitantes monuerunt, ne una cum Americanis gasum in Mari Mediterraneo quaerere inciperent. Nisi illo consilio destitissent, etiam Turcos se ibidem investigationes eiusmodi suscepturos et naves bellicas indagatoribus praesidio missuros esse. Cypro-Graecos nullum ius habere mare ad suum usum convertendi, cum opes naturae communes essent.

(Reijo Pitkäranta)

Comitia in Dania habita

In Dania comitia parlamentaria habita sunt, quorum victoriam reportavit coalitio partium sinistrarum et mediarum. Quae cum ita essent, Helle Thorning-Schmidt, praeses factionis democratarum socialium quadraginta quattuor annos nata, princeps ministra Daniae facta est. Eventu comitiorum nuntiato pristinus princeps minister Lars Lökke Rasmussen a regina petivit, ut ipsum ex munere liberaret.

(Reijo Pitkäranta)

Belorussia a Sinis adiuvatur

Belorussia, quae ex difficultatibus oeconomicis laborat, a Sinis pecuniam unius miliardi dollarorum mutuam accipiet. Huc accedit, quod Sinenses se eidem civitati etiam stipendio undecim milionum dollarorum opitulaturos esse promiserunt. Insuper Wu Bangguo, praeses parlamenti Sinensis, de pactis nuntiavit, ex quibus in urbe Minsk deversorium et fabrica chartaria aedificarentur.

(Reijo Pitkäranta)

Duo Finni terrorismi fautores

In Finnia duo homines, vir et femina, a custodibus publicis deprehensi sunt, cum in suspicionem terrorismi provehendi incidissent. Qui et cuiates illi essent, magistratus propter causas investigatorias nondum patefecerunt, sed in actis diurnis legitur eos origine Somalos esse, qui civitatem Finnicam possident.

(Reijo Pitkäranta)

Migratio gruum autumnalis

Septimana vergente grues ex Finnia in regiones meridianas emigrare coeperunt. Quin etiam quinquaginta milia gruum in magnis examinibus cuneatis volantium uno die in caelo Finniae videbantur, quod ornithophilis magnam admirationem iniecit. Hoc avium genus hiemem imprimis in Hispania et Africa Septentrionali agere solet.

(Reijo Pitkäranta)

De ludis follis volatici

Mense Septembri Vindobonae, in urbe Austriae, de principatu Europaeo ludi follis volatici certatum est. Primas tulit manus nationalis Serbiae, quae ultimo certamine cum Italianis commisso adversarios punctis tria ad unum (3-1)vicit. Grex Poloniae, postquam cum Russis de tertio loco dimicavit, nomismate aeneo potitus est.

(Reijo Pitkäranta)

23.9.2011

Muualla Yle.fi:ssä