Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Comitia in Burma fraudulenta

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 12.11.2010 KLO 17.18

In Burma post viginti annos prima comitia parlamentaria die Dominico (7.11.) facta sunt. Factio USDP, a consilio militari sustentata, quae sola in omnibus regionibus candidatos habebat, octoginta centesimas ex sedibus parlamentariis occupavit. Sed et oppositio et observatores peregrini comitia, ut fraudulenta et minime libera, vehementer vituperaverunt.

Quarta pars sedium parlamentariarum iam in antecessum militibus reservata erat. Consilium militare summam potestatem in Burma iam duodequinquaginta annos tenet. In comitiis anno millesimo nongentesimo nonagesimo factis oppositio victoriam reportavit sed milites non permiserunt, ut eventus comitiorum in effectum perduceretur.

Praesidens Medvedev legem reiecit

Praesidens Russiae Dmitri Medvedev recusavit, quominus legi subscriberet, qua reclamationes oppositionis restringerentur. Antea illa lex in utraque camera parlamenti magna cum maioritate suffragiorum probata erat. Praesidens, qui ad leges a parlamento latas ius vetandi habet, censebat reclamationes esse iura civium constitutionalia.

Diurnarii Russiae in periculo

Post Unionem Sovieticam dissolutam complures redactores in Russia male mulcati aut occisi sunt. Septimana praeterita Oleg Kashin, redactor actorum Kommersant, apud domum suam tam crudeliter caedebatur, ut vix vivus evaderet. Nunc parlamentum novam legem praeparat, qua impetus contra redactores facti gravius quam ante puniantur. Ex nova lege tale crimen carcere duodecim annorum aut, si violentia est gravis, etiam perpetuo carcere puniri possit. Praesidens Medvedev confessus est redactores Russiae in periculo esse et affirmavit aggressores redactoris Kashin punitum iri.

Domus Gladiatorum Pompeiis corruit

Aedificium Pompeianum, quae Domus Gladiatorum appellatur, nuper corruit. Illa domus iacet apud viam principalem Pompeiorum, qui eruptione montis Vesuvii anno undeoctogesimo p.Chr.n. obruti sunt. Tectum domus post damna, quae bombardatione secundi belli mundani ceperat, refectum erat ideoque verisimile habetur, quod parietes antiqui pondus eius portare non potuerunt.

Statua Iesus in mundo altissima

In oppido Swiebodzin Poloniae occidentalis posita est statua Iesus, quae in orbe terrarum altissima dicitur. Antea altissimus erat Iesus in urbe Rivo Ianuario statutus, cuius altitudo est triginta metrorum. Statua Swiebodzinensis altitudinem habet triginta sex metrorum et pondus quadringentarum quadraginta tonnarum.

Securis veterrima in Australia reperta

Archaeologi in Australia septentrionali partem securis lapideae reppererunt, quae triginta quinque milium quingentorum annorum esse putatur. Adhuc credebatur securim esse instrumentum originis Europaeae. Sed veterrima exemplaria Europaea facta sunt post proximam aetatem glacialem ante viginti vel maxime triginta milia annorum.

(Tuomo Pekkanen)

12.11.2010

Muualla Yle.fi:ssä