Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Conventus consociationis Nato
JULKAISTU 07.10.2011 KLO 08.47
Die Iovis (6.10.) ministri a rebus exteris consociationis Nato Bruxellas convenerunt, ut imprimis de rebus in Libya gerendis colloquerentur. Alterum maius argumentum participantibus est deliberare, num magistratibus securitati Afganistaniae tuendae maior potestas sui defendendi detur.
(Reijo Pitkäranta)
De consultationibus pacis
Regimen Israelis se consultationes pacis cum Palaestiniensibus rursus initurum esse promisit. Quaternio, quae ex Civitatibus Americae Unitis, Russia, Unione Europaea, Nationibus Unitis constat, Israelianos hortata erat, ut utraque pars intra unum mensem de pace conveniret. Palaestinienses autem negaverunt consultationes ante incohari posse, quam Israeliani suis coloniis amplificandis finem fecissent.
(Reijo Pitkäranta)
Monumentum servitutis
Ordo Nationum Unitarum decrevit, ut ad memoriam eorum, qui servitutem passi essent, monumentum fieret idque in urbe New York collocaretur. Id ideo faciendum esse censuit, quod mercatura servorum scelus extraordinarium contra genus humanum fuisset. Ad opus memoriale conficiendum certamen omnibus orbis terrarum artificibus ponetur.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Vladimir Putin dixerit
Vladimir Putin, princeps minister Russiae, proposuit, ut pristinae civitates Unionis Sovieticae societatem facerent et in ‘Unionem Eurasiae’ coalescerent. Idem negavit se de Unione Sovietica restituenda loqui. “Puerile est", inquit, “id appetere, quod iam praeteriit. Eo autem tendimus, ut exemplum Unionis Europaeae secuti cooperationem inter res publicas ab Unione Sovietica separatas efficaciorem reddamus."
(Reijo Pitkäranta)
Novi Nobelistae medicinae
Praemium Nobelianum artis medicinae hoc anno inter tres viros doctos dividitur. Qui sunt Bruce Beutler Americanus, Jules Hoffmann Luxemburgensis, Ralph Steinman Canadensis. Tali honore digni habiti sunt, cum explicavissent, quonam modo systema immunitatis in corpore humano fungeretur. Auxilio studiorum eorum novae rationes inventae sunt, quibus infectiones, inflammationes, cancri praevenirentur et curarentur.
(Reijo Pitkäranta)
De addictione iuvenum Finnorum
Pueri et puellae in Finnia iam tamdiu apud interrete, televisionem, ludos computatorios tempus terere dicuntur, ut valetudo eorum in periculum vocetur. Illa enim addictione prohibentur, quominus corpus suum satis exerceant et noctu tantum dormiant quantum opus sit. Id quoque metuendum est, ne condicio eorum mentalis illiusmodi occupationibus perturbetur.
(Reijo Pitkäranta)
Nundinis aringorum Helsinkienses
Postridie Kalendas Octobres (2.10.) in Foro mercatorio urbis Helsinki nundinae haringorum, ut dicuntur, celebrari coeptae sunt. Mos talis mercatus instituendi veterrimus est, nam iam anno millesimo septingentesimo quadragesimo tertio (1743) primum accidit, ut piscatores Maris Baltici aringos et alios pisces, quos e mari captavissent, in portum Helsinkiensem veneundos apportarent.
(Reijo Pitkäranta)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


