Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Crisis politica in Aegypto

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 04.02.2011 KLO 13.29

4.2.2011

Exemplo Tunesianorum adducti cives Aegyptii Cairi aliisque in urbibus plus decem dies contra regimen praesidentis Hosni Mubarak reclamitant. Complura centena hominum flagitant, ut Mubarak munus deponat. Ille oratione televisifica habita nuntiavit se in proximis comitiis praesidentialibus candidatum non fore, sed id civibus non sufficit.

Die Mercurii (2.2.) manifestationes, quae antea pacificae fuerant, in confusionem et violentiam mutatae sunt. Fautores praesidentis in plateam Tahrir urbis Cairi camelis et equis vecti cives lapidabant et fustibus mulcabant.

Die Iovis (3.2.) etiam arma ignifera contra reclamatores adhibere ceperunt multosque vulneraverunt. Adversarii praesidentis putant aggressores pecunia conductos esse, ut manifestationem pacificam in confusionem verterent. Vita cotidiana in Aegypto magnam partem torpet.

Domus argentariae, bursa atque complures tabernae mercatorum et pantopolia clausa sunt. Ex carceribus multa milia captivorum, quorum maior pars islamistae, effugerunt.

Mohamed ElBaradei legatus oppositionis

Mohammed ElBaradei, qui olim Ordini Internationali Energiae Atomicae (IAEA) praefuit, ad causam reclamatorum se adiunxit et nuntiavit se mandatum politicum a populo approbatum habere, ut de novo regimine in Aegypto constituendo consuleret. ElBaradei exercitum appellat, ut ad cives tutandos tumultibus violentis interveniat.

Parlamentum Aegypti interruptum

Parlamentum Aegypti decrevit, ut sessiones ad interim interrumperet. Decretum valebit, donec suffragia comitiorum parlamentarium anno proximo habitorum denuo computata erunt. In illis comitiis factio praesidentis Mubarak ceteras partes devicit, sed oppositio suffragio abstinuit, quia comitia fraudulenta habebat. Nondum constat, quamdiu nova suffragiorum computatio duratura sit.

Peregrini Aegyptum relinquunt

Peregrini tumultibus perterriti gregatim in patriam reverterunt, unde res periegetica Aegypti maxima damna oeconomica cepit. Ministerium a rebus exteris Finniae aeroplano in Aegyptum misso sero die Iovis viatores aliosque Finnos ibi versantes in patriam reportavit. Multi ex eis rettulerunt condiciones in Aegypto cotidie in peius mutari.

Reclamationes in terris Arabicis continuantur

Reclamationes populi etiam in aliis terris Arabicis continuantur. In urbe Tunete, quod caput est Tunesiae, feminae pro iuribus feminarum reclamitaverunt. In urbe Bejalan Algeriae cives celerem mutationem regiminis flagitant. In Iemen praesidens Ali Abdullah affirmavit se septennio finito (2013) a munere discessurum neque praesidentatum filio translaturum esse.

Nationes occidentales violentiam damnant

Britannia, Francia Germaniaque flagitaverunt, ut Mubarak postulata reclamatorum audiret et patriam quam primum ad libera comitia praepararet. Americani, qui Aegyptum confoederatam habent, iam regimen eius originem violentiae esse suspicantur. Praesidens Barack Obama Mubarakum telephonice hortatus est, ut pacificam summae potestatis mutationem ilico incoharet.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä