Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

De calamitate Iaponiae

JULKAISTU 15.04.2011 KLO 09.16

15.04.2011

Die Lunae (11.4.) unus mensis a terrae motu Iaponiae abierat. Illa calamitas carissima omnium temporum fieri poterit. Sumptus, ut regimen Iaponiae aestimat, ducenta miliarda euronum superant.

Radiatione nucleari vel metu pollutionis imprimis piscatores et agricolae afficiuntur. In regionibus pessime afflictis tsunami octoginta centesimas agrorum delevit. Circum Fukushima agricolae sunt desperati, nam partem fructuum vendere aut exportare vetantur. Multae civitates importationem cibariorum ex Iaponia orientali circumscripserunt. India omnem ex Iaponia ciborum importationem vetuit. Quia aqua radioactiva in mare emittitur, curatores industriae piscatoriae timent, ne quaestus piscationis Iaponiae omnino intereat. In regione maritima praefecturae Ibaraki, quae iacet inter praefecturam Fukushima et urbem Tokio, omnis piscatus finitus est. In foro piscatorio Tokiensi, quod inter maxima orbis terrarum numeratur, venditio piscium prima post calamitatem septimana ab anno praeterito quadraginta quattuor centesimis (44%) deminuta est. Fiducia in vim nuclearem Iaponiensem pessime labefacta est. Etsi regimen Iaponiae affirmavit periculum magnae emissionis radioactivae ex electrificina nucleari notabiliter deminutum esse, complura instrumenta communicatoria die Lunae (11.4.) narraverunt zonam evacuationis usque ad triginta unum chiliometra a Fukushima amplificatam esse. Neque Vulcanus adhuc acquievit, nam hac septimana novi terrae motus Iaponiam orientalem concusserunt, sed damna notabilia non effecerunt. Motus primus, quo aedificia etiam in urbe Tokio movebantur, factus est die Lunae in profunditate decem chiliometrorum. Calamitas in Fukushima a magistratibus Iaponiensibus par Tshernobylensi iudicatur.

(Tuomo Pekkanen)

Russi Finniam frequentant

Hoc anno plures periegetae Russi quam umquam ante in Finniam exspectantur. Numerum augent incrementum oeconomicum Russiae et perturbationes politicae in ceteris terris, quas Russi frequentare solent. Anno proximo (2010) peregrinationes Russorum triginta centesimis(30%) auctae sunt. Gratissima illis erat Finnia, in quam illi tres virgula tres (3,3) miliones itinerum fecerunt.

(Tuomo Pekkanen)

Dies Michaelis Agricolae et linguae Finnicae

Die nono mensis Aprilis (9.4.) Michael Agricola vexillis propositis in Finnia commemorabatur. Agricola fundator linguae Finnicae litterariae habetur, nam scripsit primum Abecedarium Finnicum (a. 1543) et Novum Testamentum Finnice vertit (a. 1548). Dies, quo Agricola natus est, ignoratur ideoque dies eius festus est ille, quo mortem obiit. Idem dies appellatur etiam dies linguae Finnicae, nam est dies natalis Eliae Lönnroth (1802-1884), qui linguam Finnicam renovavit, cum multa lexica scripsit et prima acta diurna Finnica suis sumptibus edidit. Notissimus autem est, quod ex carminibus Finnorum popularibus Kalevalam, epopaeam Finnorum nationalem, collegit.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä