Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
De castris carceralibus Coreae Septentrionalis
JULKAISTU 13.05.2011 KLO 15.50
In Corea Septentrionali numerus captivorum politicorum crevit. Amnestia Internationalis, ordo iuribus humanis defendendis, rettulit in ingentibus castris carceralibus esse circiter ducenta milia hominum, quorum condiciones essent horribiles.
Captivos coram familiaribus iugulari et cruciari, laborem coactum in castris esse servituti similem. Cibo deficiente famelicos etiam serpentibus, rattis et seminibus in excrementis avium repertis vesci. Condiciones captivorum in peius mutatas esse etiam propterea, quod Corea Septentrionalis penuria cibi laboraret, quia messis propter diluvia et frigora hiemis solito minor fuisset et aphta epizootica animalia domestica temptavisset. Quadraginta centesimae captivorum in quibusdam castris fame perisse aestimantur. Amnestia Internationalis photographemata castrorum ex satellitibus facta divulgavit et illa cum imaginibus decem annis anterioribus comparavit. Praeterea colloquia habuit cum custodibus et captivis, qui in castris carceralibus fuerant quibusque contigerat, ut ex Corea Septentrionali effugerent.
Bellum Libycum crudescit
Bellum civile in Libya crudescit. Acerrima proelia Misratae facta sunt, in urbe a Gaddafianis octo septimanas obsessa. Rebelles referunt se obsidionem rupisse et vicum Zareek occupavisse, qui circiter viginti quinque chiliometra in occidentem versus distat. Copias Gaddafianas apud aeriportum Misratae circumdatas esse. Etiam in fronte orientali inter Ajdabijam et Bregam vehementer pugnatum est. Aeroplana autem Natonis ictus contra Tripolim continuaverunt. Inter operationes pridie Kalendas Apriles susceptas Nato circiter sex milia volatuum in Libyam fecit, ex quibus duo milia trecenti ictus contra Gaddafianos fuerunt.
Sanctiones Syriae impositae
Unio Europaea Syriae sanctiones imposuit. Arma aut instrumenta, quae contra reclamatores adhiberi possunt, in Syriam exportare non licet. Praeterea decretum est, ut tredecim magistratus Syriaci, qui responsales de reclamationibus reprimendis haberi possent, in Unionem venire vetarentur. Inter duos menses in Syria octo milia adversariorum regiminis deprehensi sunt.
Democratiae Unionis Europaeae diffiditur
Ex demoscopia, quam acta diurna Helsinkiensia (Helsingin Sanomat) faciendam curavit, tantum quarta pars Finnorum censet democratiam in Unione Europaea bene operari. Plus quam dimidia pars Unioni diffidit. Nihilo minus tantum quinta pars populi putat Finnos posse solos in omnibus condicionibus optime se expedire.
De novo Finniae regimine constituendo
Colloquia de novo Finniae regimine constituendo fiunt inter Conservativos et Democratas sociales, ad quos minores quaedam factiones adiungantur, necesse erit. Finni fundamentales, qui ex comitiis parlamentariis victores evaserunt, de terris debito publico oppressis adiuvandis cum illis consentire non potuerunt ideoque in novo parlamento principalem oppositionem politicam facient.
(Tuomo Pekkanen)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


