Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
De comitiis Americanorum
JULKAISTU 05.11.2010 KLO 15.59
In Civitatibus Americae Unitis comitia parlamentaria habita sunt, quae praesidenti Barack Obama et factioni democraticae magnam cladem attulerunt. In senatu quidem democratae principatum servaverunt, sed in camera delegatorum potestas politica ad republicanos transiit, quippe qui ibidem sexaginta novas sedes sibi conciliarent.
(Reijo Pitkäranta)
De pacto defensivo inito
Inter Britanniam et Francogalliam pactum defensivum factum est, quod historicum describitur. Tractatus eo spectat, ut hae nationes copias communes constituant et sedem armis nuclearibus investigandis in Francogallia condant. Huius instituti erit cavere, ne securitas armamentorum atomicorum in periculum vocetur.
(Reijo Pitkäranta)
Conventus circumiectalis
Ministri circumiectales plus ducentarum terrarum in Iaponia conventum egerunt, ut novas rationes ad raras animantium species tutandas invenirent. Inter participes de programmate usque ad annum bismillesimum vicesimum (2020) valituro convenit, quo biodiversitas naturae servaretur et usus opum naturae aequaliter inter omnes gentes divideretur.
(Reijo Pitkäranta)
Expositio mundana finita
Expositio mundana, quae Sanghaevi per annum dimidium aperta erat, mense Octobri exeunte clausa est. Dubium non est, quin haec monstratio in eventus multitudine hominum omnium temporum frequentissimos referenda sit, cum eam septuaginta duae fere miliones hospitum obierint. Una ex eis erat Mari Kivinieni, princeps ministra Finniae, quae ultimo expositionis die illum locum visitavit.
(Reijo Pitkäranta)
Iter Victoriae et Danielis
Kalendis Novembribus (1.11.) Victoria, principissa hereditaria Suetiae, et princeps Daniel Helsinkium venerunt, ubi a praesidente Finniae Tarja Halonen et coniuge eius benevolentissime excepti sunt. Favor popularis eorum tantus erat, ut die Martis octo fere milia hominum in Forum mercatorium convenirent paris regalis videndi causa. Victoria brevi oratione habita multitudinem e maeniano curiae urbis salutavit.
(Reijo Pitkäranta)
Sclopetator serialis Suetiae
Malmoeae, in urbe Suetiae meridianae, amplius centum custodes publici occisorem ignotum quaerunt, qui homines peregrinorum similes ex insidiis interficere videtur. Iam unum virum sclopeto occidit et complures vulneravit. Diurnarii monent haec facinora insignem similitudinem eorum homicidiorum prae se ferre, quae Vir lasericus sic dictus annis nonagesimis in Suetia commiserit.
(Reijo Pitkäranta)
Nova lingua in India reperta
Investigatores Americani linguam novam nomine Koro in India
invenerunt. Haec lingua, qua circiter octingenti homines loquuntur, antea nonnisi dialectus esse iudicabatur. Koro ab aliis linguis Tibeto-Burmanis et phonetica et copia verborum maxime differt, sed locutores differentias pro nihilo habent et putant linguam suam simillimam sermoni vicinorum suorum esse.
(Antti Ijäs)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


