Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

De conventu republicanorum

Nuntii Latini. Photo: Yle

JULKAISTU 31.08.2012 KLO 10.57

Tampae, in urbe Floridae, conventus factionis republicanorum habitus est. Quo in consessu candidatus praesidentialis illarum partium officialiter nominatus est Mitt Romney, cuius competitores iam antea certamine inferiores discesserant. Demoscopiae monstrant eum apud populum iam tantundem fere gratia valere ac praesidentem hodiernum Barck Obama.

(Reijo Pitkäranta)

Neil Armstrong vita defunctus

Neil Armstrong, astronauta Americanus celeberrimus, diem supremum obiit octoginta duos annos natus. Constat eum primum hominem fuisse, qui in superficie Lunae ambulabat. Hoc factum est die vicesimo primo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo undeseptuagesimo (21.7.1969). Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ait dubium non esse, quin Armstrong inter maximos heroes Americanos referretur.

(Reijo Pitkäranta)

Breivik vinculis condemnatus

Anders Behring Breivik, occisor Norvegus septuaginta septem hominum, in iudicio regionali Osloensi vinculis unius et viginti annorum condemnatus est. Consensu enim omnium iudicum ille vir eo tempore, cum stragem edidit, compos mentis fuisse iudicabatur. Breivik, dum causam dicit, a psychiatris bis de sanitate mentis cognitus est. Medici, qui priorem inquisitionem peregerunt, eum insanum esse arbitrabantur.

(Reijo Pitkäranta)

Rerum in Columbia condicio

Inter regimen Columbiae et ordinem bellatorum tectorum nomine Farc de colloquiis pacis incipiendis convenit. De ea re praesidens Juan Manuel Santos publice nuntiavit, quamquam non aperuit, ubi et quo tempore illae consultationes incoharentur. Pugnae rebellium contra imperia et potestates civitatis commissae in Columbia iam inde ab annis sexagesimis continuantur.

(Reijo Pitkäranta)

Zingari Parisiis eiciuntur

Castra zingarorum, quae in suburbio Parisiorum posita erant, a custodibus publicis Francogalliae vacuefacta, et omnino septuaginta homines, inter eos undeviginti infantes, inde eiecti sunt. Id ex causis securitatis et sanitatis factum esse dicitur. In Francogallia quindecim fere milia zingarorum versari existimantur, quorum condiciones vivendi inhumanae describuntur.

(Reijo Pitkäranta)

Novus campus petrolearius

Statoil, societas Norvegica, maximum fontem petrolearium in Mari Germanico prope urbem Stavangeriam invenit. Novus campus tantae magnitudinis est, ut pretium eius etiam in viginti quinque miliarda euronum ascendere videatur. Ille locus non nisi breve spatium ab eo tractu abest, ubi anno proximo magna petrolei copia itidem reperta est.

(Reijo Pitkäranta)

Primae nives in Lapponia

Hac septimana in locis montanis Lapponiae maxime septentrionalis primae nives ceciderunt. Die enim Lunae (27.8.), postquam temperatura in illa regione ad quinque fere gradus descendit, summi montes paroechiae Enontekiö tegimine niveo velati sunt.

(Reijo Pitkäranta)

31.8.2012

Muualla Yle.fi:ssä