Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

De duabus stragibus Osloae

JULKAISTU 08.08.2011 KLO 09.27

5.8.2011

Animi Norvegorum et aliorum quoque hominum valde concussi sunt duabus stragibus Osloae die vicesimo secundo mensis Iulii (22.7.) factis. Primum quidem media urbe bomba autocineto imposita tanta vi displosa est, ut octo homines vitam amitterent et aedificia publica circumiacentia pessime delerentur.

Duabus horis post in insula Utöya prope Osloam sita, ubi conventus iuvenum factionis operariorum celebrabatur, strages ingens effici coepta est, quae amplius unam horam fiebat. Perpetrator caedium erat vir quidam veste custodis publici personatus, qui sclopeto usus insulam circumibat et omnes homines sibi occurrentes consilio occidebat. Neque antea interficiendi finem fecit, quam a biocolytis in locum tandem pervenientibus captus est. Ad id tempus iam undeseptuaginta homines immisericorditer interfecerat, quorum maior pars ex adulescentulis constabat. Nomen terroristae, ut postea nuntiatum, erat Anders Behring Breivik, extremista partium dextrarum triginta duos annos natus.

Quid Breivik postea dixerit

Breivik, cum paucis post diebus a iudicibus audiretur, ait aequo animo facinora sua crudelia sed necessaria fuisse: illa enim eo spectavisse, ut Norvegia ex marxismo culturali et potestate musulmanorum servaretur. His verbis auditis in diversis partibus Europae disceptari coeptum est de quaestione, quantum periculum motus extremistarum civitatibus facerent.

Reclamatio rosaria Norvegiae

Die vicesimo quinto (25.7.) plus centum milia civium Norvegorum in mediam urbem Osloam et in alia regni loca confluxerunt, ut rosas manu tenentes memoriam mortuorum recolerent. Primus minister Jens Stoltenberg: “Luctu”, inquit, “affecti sumus, sed in deditionem non veniemus. Rosarum ope omni mundo ostendimus fieri non posse, ut metu devincamur!”

Fames in Africa gravissima

Qui in Cornu Africae habitant, famem extremam tolerare coguntur propter siccitatem pessimam, quae has regiones hoc anno vexavit. In Kenia castra profugis recipiendis collocata sunt, quo homines inopia confecti ex Somalia magna multitudine confugiunt. Praesertim infantes et parvuli subalimentatione gravissime laborant.

Qualis aestas in Finnia fuerit

Aestas hoc anno in Finnia hucusque calidior fuit quam umquam his viginti tribus annis. Iam mense Aprili tempestas solito tepidior esse coepit, et mensibus Iunio et Iulio temperatura media duobus semis gradibus Celsianis altior erat quam eodem tempore anno proxime praeterito. Ex aestibus tonitrus frequentes orti sunt, quibus saevientibus uno die multa milia fulminum in caelo micantium numerabantur.

(Reijo Pitkäranta)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä