Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

De rebus novis Tunesiae

Nuntii Latini. Copyright: YLE

JULKAISTU 21.01.2011 KLO 10.53

21.1.2011

Cum oppositio politica et reclamatores diu et vehementer flagitavissent, ut munus deponeret, praesidens Tunesiae Zine al-Abidine Ben Ali, qui viginti quattuor annos summam potestatem tenuerat, patria relicta in exsilium (14.1.) profectus est. Cum Francia recusavisset, ne praesidentem depositum reciperet, aeroplanum eius in Arabiam Saudianam descendit.

Franci nuntiaverunt ne familiaribus quidem praesidentis exsulis in Gallia manere licere. De loco, ubi Ben Ali exsulat, certo non scitur, sed sunt, qui autument eum in urbe Abha versari, quia ibi periculum manifestationum minus sit quam in maioribus Arabiae Saudianae urbibus. In mundo Arabico mutatio rerum Tunesiensium cum circumspectione accepta est. In interreti nuntii communicati sunt, in quibus speratur fore, ut exemplo Tunesiae similes versiones etiam in alias terras Arabicas extendantur. In rebus autem Tunesiensium non de seditione Islamica sed de motu populi agitur. Similiter Ammanae, in urbe capite Iordaniae, cives iam contra paupertatem, inopiam quaestus, corruptionem et pretia mercium aucta reclamitaverunt. Motus oppositionis Islamicus (IAF) die Dominico (16.1.) flagitavit, ut regimina Arabica veras renovationes inducerent et hominibus sua iura redderent. In paginis suis interretiariis IAF scripsit tyrannidem esse problema principale terrarum Arabicarum.

Ioannes Paulus II beatificabitur

Papa Benedictus XVI decrevit, ut Ioannes Paulus II beatificaretur. Ecclesia catholica censet hunc duobus annis post mortem miraculum fecisse, quia sanctimonialis Gallica, quae auxilium eius oravisset, ex parkinsonismo sanata esset. Civitas Vaticana nuntiavit casum penitus a medicis suis examinatum esse neque sanationi ullam causam scientificam exstitisse. Antequam Ioannes Paulus II sanctus fieri possit, oportet alterum miraculum faciat, quod ecclesia catholica approbet. Beatificatio eius fiet Kalendis Maiis, quo die complura centena milia peregrinorum Romam adventuros esse exspectatur. Ioannes Paulus II, qui anno bis millesimo quinto obiit, viginti septem annos summus pontifex fuit.

Berlusconi scandalis implicatus

In documento hac septimana divulgato accusatores Mediolanenses asseverant Silvium Berlusconi, primum ministrum Italiae, servitiis sexualibus complurium adulescentularum usum esse, ex quibus una iam non duodeviginti annorum tum esset. Orgia luxuriosa in villa prope Mediolanum sita facta esse, in quam adulescentulae pecunia soluta donisque datis invitarentur. In Italia quidem non est legi contrarium servitia sexualia a feminis adultis emere, sed puellas nondum sui iuris corrumpere crimen habetur. Immunitas accusationum, quam primus minister sibi paravit, anno praeterito, ut legi fundamentali contraria, sublata est. Berlusconi crimen a se commissum infitiatus est.

(Tuomo Pekkanen)

Kommentoi Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä