Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
De rebus oeconomicis
JULKAISTU 19.08.2011 KLO 14.29
Erkki Liikanen, moderator Argentariae Finniae, dixit oeconomiam mundi sollicitudinem afferre. Cum prospectus essent incerti, retardationem incremento oeconomico Finnorum iam imminere. Liikanen regimina et parlamenta Unionis Europaeae hortatus est, ut in crisi debitorum tractanda fortius agerent. Quod Argentaria Europae Centralis faceret, id solum ad problemata solvenda non sufficere.
George Soros, investitor notissimus Hungaro-Americanus, censebat vix fore calamitosum, si minores terrae, ut Graecia aut Portugallia, ex Unione Monetaria discessissent. Discessionem autem magnarum terrarum, ut Italiae aut Hispaniae, non fore supportabilem.
Lampedusa navigiis profugorum inundatur
Insula Italiae Lampedusa velut symbolum Europaeum conflictuum Africae septentrionalis factum est. Primis huius anni mensibus imprimis Tunesienses quaestum petentes in Lampedusam venerunt, nunc autem profugi etiam ex Libya, Aethiopia, Somalia, Sudania, Erythraea et terris trans Saharam iacentibus oriundi Europam petunt. Hoc anno Italia iam circiter quinquaginta milia advenarum recepit. Maior pars sunt viri, feminae liberique admodum rari. In itinere inter Africam et Lampedusam circiter duo milia hominum tempestatibus et naufragiis interisse aestimantur.
Canes caccabum evitaverunt
Magistratus Thailandenses plus mille canes salvaverunt, qui in parvis caveis in Vietnamiam portabantur, ut ibi venditi coquerentur et comederentur. In provincia Nakhon Phanom Thailandiae septentrionalis-orientalis custodes viarum quattuor autocarros consistere coegerunt, in quibus caveas ligneas canibus refertas reppererunt. Mille undecim canes in receptacula magistratuum portati sunt, centum undeviginti aut suffocati aut a mercatoribus clandestinis custodes fugientibus ex autocarris eiecti perierant. Mercatores, ut custodes narraverunt, in vicis deviis Thailandiae canes erraticos aut domesticos deprehendunt, quos Vietnamiensibus in cibum vendunt.
Exercitatio corporis annos vitae auget
Ex investigatione Taivaniensi patet exercitationem corporis vitam homini vel triennio prorogare posse. Illa investigatio nititur valetudine quadringentorum milium virorum et feminarum, qui per octo annos observabantur. Apparuit morbos cardiovasculares, diabeten, cancrum casusque mortis ex illis malis ortos notabiliter deminui, si homines sedentarii vel quindenis minutis corpus cotidie exercerent.
Feriae scholarum finitae
Hac septimana annus scholasticus in Finnia incepit. In primam classem scholae fundamentalis circiter undesexaginta milia puerorum venerunt. In institutione fundamentali sunt omnino quingenta quadraginta unum milia discipulorum, in gymnasiis centum decem milia, in institutis professionalibus centum triginta quinque milia. Annus scholasticus postridie Kalendas Iunias anni proximi finietur.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Oclahoma procella afflicta
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I


