Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
De tempestate S. Stephani
JULKAISTU 02.01.2012 KLO 09.37
Die Sancti Stephani (26.12.) Finnia tempestate vehementi afflicta est, qua saevior apud nos his decem annis non fuit. Illa procella apud Norvegiam orta in terram nostram per Suetiam venit arbores caedendo, tecta domuum eripiendo, vias commeatu interrumpendo.
Vis eius tanta erat, ut amplius ducenta milia familiarum electricitate privarentur. Incolae urbis Helsinki a magistatibus moniti sunt, ut domi remanerent, cum periculum esset, ne rebus vento solutis et in aere passim volantibus laederentur.
(Reijo Pitkäranta)
Havel et Kim Jong-il mortui
Mense Decembri exeunte duo principes civitatis diversissimi generis diem supremum obierunt. Unus eorum erat Vaclav Havel, celeberrimus propugnator libertatis et primus praesidens Tzecoslovakiae communismo liberatae. Alter erat Kim Jong-il, dux communista Coreae Septentrionalis, qui populo suo ferrea manu imperavit et terram suam peregrinis omnino clausam tenebat.
(Reijo Pitkäranta)
Observatores in Syriam missi
Observatores a Foedere Arabico missi in Syriam advenerunt provisuri, ut regimen civitatis promisso staret neve civibus sibi adversantibus iam vim afferret. Pars legatorum, qui quinquaginta erant, etiam urbem Emesam, vulgo Homs appellatam, obierunt. Pridie quam eo venerunt ibidem plus triginta homines mortui erant, cum exercitus impetum in eos fecisset.
(Reijo Pitkäranta)
Animantes extraterrestres
Repraesentator Domus Albae negavit administrationem Civitatum Americae Unitarum ulla argumenta exsistentiae animantium extraterrestrium habere, quae populum celaret. Hac declaratione responsum est ad quaestionem a civibus per interrete positam. Dixit tamen vitam extraterrestrem esse posse et hanc possibilitatem ab Administratione Aeronautica et Spatiali (NASA) investigari.
(Tiina Arpiainen)
De viatoribus Russis
In Finnia exspectatur, ut saltem trecenta milia viatorum Russorum anno vergente huc veniant ad dies festos celebrandos et ad emptiones faciendas. Multi mercatores Finni, cum scirent eos suo sermone patrio negotiari velle, venditores Russice loquentes conduxerunt, qui mercaturae in tabernis exercendae auxilio essent.
(Reijo Pitkäranta)
Quid anno 2011 acciderit
Annus bismillesimus undecimus iam ad finem venit. Quam ob rem quaerere licet, quisnam eventus hoc anno animos hominum omnium maxime excitaverit. Opiniones de hac re variant, sed non desunt, qui censeant ea, quae in Iaponia acciderint, ceteris rebus praevalere. Constat ibi mense Martio ingentem terrae motum factum esse, ex quo magnum tsunamum et calamitas in Fukushima nuclearis secuta sunt. Alii autem eversionem rerum in terris Arabicis factam inter omnes nuntios eminere putant.
(Reijo Pitkäranta)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


