Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Destalinizatio in Russia suscipietur

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 03.12.2010 KLO 13.00

In Russia anno proximo propositum nomine “Destalinizatio” in cohabitur, cui praesidebit praesidens Dmitri Medvedev: Facinora et crimina contra humanitatem inter Unionem Sovieticam commissa in lucem proferentur. Archiva secreta aperientur, ut homines de familiaribus inter dictaturam expulsis aut occisis certiora scire possint. Reliquiae castrorum carceralium quaerentur et monumenta victimis ponentur.

Stalino mortuo (1953) moderatores Russiae eum diversis modis aestimaverunt. Nikita Hrushtshev regimen Stalini reprehendebat sed Leonid Brezhnev gratiam eius augere studebat. Mihail Gorbatshov scelera dictatoris aperiebat, Vladimir Putin autem eius merita proferebat. Demum Medvedev destalinizationem inter officia principalia regiminis sui suscepit.

Caedes in silva Katyn scelus Stalini

Ad inceptum destalinizationis spectat, quod Duma Russiae die Veneris (26.11.) declarationem comprobavit, in qua confitetur caedem viginti duorum milium Polonorum in silva Katyn Russiae occidentalis iussu Stalini susceptam esse. Illa caedes incipiente anno millesimo nongentesimo quadragesimo (1940) facta erat. Victimae Polonae erant praefecti militum, magistri, professores, magistratus aliique homines eruditi. Natalia Lebedeva, sodalis Academiae Scientificae Russiae, censet caedem in silva Katyn maturatam esse, quia spatium desideraretur captivis ex Finnia deportandis. Stalino autem non contigit, ut bello hiemali, quod tum (1939-40) gerebatur, Finniam expugnaret civesque inde deportaret.

Gratia popularis regis Suetorum deminuta

Plures Suetorum quam ante sperant fore, ut rex Carolus XVI Gustavus se corona abdicet. Ex demoscopia, quam acta diurna Dagens Nyheter nuperrime instituit, tantum dimidia fere pars civium (51%) regi favebat, cum mense Februario anni praeteriti (2009) sexaginta quattuor centesimae (64%) illum in throno mansurum esse optarent. Tertius quisque ex respondentibus volebat, ut corona Victoriae, principissae hereditariae, transferretur. Domum Suetiae regiam gravat liber de rege biographicus mense Novembri divulgatus, in quo inter alia de lascivia eius privata narratur. Mense Iunio, cum nuptiae principissae Victoriae celebrarentur, familia regia adhuc magno apud populum favore gaudebat.

Nox polaris in Nuorgam incipit

Vicus maxime septentrionalis Finniae est Nuorgam, qui iacet in paroecia Utsjoki apud flumen Teno. Ibi proximo die Sabbati (27.11.) sol ultimum hoc anno occidit. Manebit post horizontem sex septimanas, nam non ante quam die sexto decimo mensis Ianuarii est oriturus. Neque tamen nox polaris est omnino tenebrosa. Obscuritas est caerulea et, dum luna splendet, tam bene videas quam interdiu. Praeterea noctem Aurora borealis illuminat. Apud polum Arcticum nox polaris sex menses durat sed fit eo brevior quo longius a polo disceditur. In circulo Arctico est tantum unius diei.

(Tuomo Pekkanen)

3.12.2010

Muualla Yle.fi:ssä