Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Emanatio informatica Wikileaks
JULKAISTU 13.12.2010 KLO 10.14
His septimanis animi politicorum toto orbe terrarum commoti sunt paginis interretialibus vulgo Wikileaks appellatis. Agitur de divulgatione epistularum clandestinarum, quibus legati Americani sine ullis ambagibus suis superioribus narraverunt, quid de ducibus civitatum cogitarent.
Illa emanatione informatica omnium temporum gravissima factum est, ut ducenta quinquaginta milia nuntiorum secretorum propalam fierent.
(Reijo Pitkäranta)
Hispania multos aeriportus vendit
Regimen Hispaniae varias rationes parcendi approbavit, quae oeconomiae nationis resarciendae inservirent et quibus Unioni Europaeae ostenderetur, quam serii Hispani in aere alieno suo curando essent. Ministris placuit dimidiam partem aeriportuum et tertiam partem aleae publicae possessoribus privatis vendere. Sperant fore, ut civitas isoanica Hispex his negotiis quattuordecim miliarda euronum accipiat.
(Reijo Pitkäranta)
Novum microbium nuper inventum
Investigatores Americani in quodam lacu venenoso Californiano microbium novi generis invenerunt. Maxime id in eo mirantur, quod sine phosphoro vivere et crescere valet ad cellulas suas nutriendas nonnisi arseno utendo. Biochemista Felisa Wolfe Simon ait hunc organismum utilissimum esse ad indolem vitae melius intellegendam.
(Reijo Pitkäranta)
Thermae Romanae repertae
In vico Hierosolymorum vetere ruinae thermarum Romanarum in lucem venerunt. Existimatur haec area partem Aeliae Capitolinae constituisse, quae erat colonia Romana anno centesimo tricesimo ab imperatore Hadriano condita. Creditur balneas nuper repertas in usu legionis decimae fuisse, nam constat castra eius in hac regione iacuisse.
(Reijo Pitkäranta)
Regula Sancti Benedicti Finnice
Regula monasterialis Sancti Benedicti, quae originem ab saeculo sexto trahit, ex Latino in Finnicum translata est. Translationem perfecit grex investigatorum studentiumque Universitatis Helsinkiensis. Benedictus monasterium in Monte Cassino constituit et regulam eius scripsit. Hoc documento vita spiritualis, vitae monasterialis consuetudo, poenae quoque ex delictis sequentes tractantur. Translatores opus suum etiam papae Benedicto XVI mittent.
(Outi Kaltio)
Lahti, urbs praesaepiorum
Tempore natalicio Christianis mos est praesaepia varii generis fabricari. In Finnia praecipue urbs Lahti in hac arte eminet, quippe quae abhinc quinque annos se urbem praesaepiorum Finniae pronuntiaverit. Materia illorum operum multum variat. Ut unum exemplum afferamus, in urbe Lahti praesaepium videre licet, ubi Iesus infans in nido e lana neta contexto iacet.
(Reijo Pitkäranta)
Helsinkium nivibus completum
Mense Decembri ineunte Helsinkii plurimae nives ceciderunt, quae res civibus ad laborem properantibus magnas difficultates attulit. Acervi enim nivium in viis congregati impediunt, ne vehicula publica aut iter consuetum servare aut in horario constituto manere possint.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


