Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Familia Gaddafiana in Algeria

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 02.09.2011 KLO 09.16

2.9.2011

Ministerium a rebus exteris Algeriae nuntiavit membra familiae Gaddafianae die Lunae (29.8.) in Algeriam confugisse. Fuisse in comitatu unum et triginta homines, in quibus essent Saifa, coniux Gaddafi, filii eius Mohammed et Hannibal, filia Aisha liberique eorum. Khamis, tertius filius, in bello cecidisse dicitur.

Cum Aisha iam parturiret, ministerium Algeriae facere non potuit, quin permitteret, ut comitatus Gaddafianorum ex Libya in Algeriam venirent. Algeria est sola ex terris vicinis, quae regimen Libycorum rebellium non agnovit. Rebellibus propositum est flagitare, ut familia Gaddafiana ex Algeria in Libyam expellatur.

Petroleum ex Syria ne importetur

Unio Europaea decrevit, ut importationem petrolei ex Syria vetaret, quia regimen reclamationes civium reprimere non desisset. Nationes Unitae duo milia ducentos cives propter violentiam regiminis in Syria inter tumultus interisse rettulerunt. Complures deni milites, qui concives reclamitantes interficere noluerint, castra deseruisse narrantur.

Ilves iterum praesidens Estoniae designatus

Thomas Henricus Ilves a parlamento Estoniae in alterum quinquennium praesidens designatus est. Ex uno et centum votis ille tria et septuaginta accepit, cum duodeseptuaginta vota iam suffecissent. Ilves, antequam praesidens factus est, fuit parlamentarius Europaeus et minister a rebus exteris Estoniae.

Cineres et lava ex Aetna erumpunt

Aetna, maximus vulcanus Europae in ora Siciliae orientali situs, septimana ineunte cineres et lavam evomere coepit. Eruptio in dies fortior nondum fuit periculosa neque commeatum in proximum aeriportum Cataniae perturbavit. Ex maioribus Aetnae eruptionibus ultimae factae sunt decem annis ante, scilicet anno bis millesimo uno et secundo (2001-2002).

Panis secalicius est saluberrimus

Notum est panem secalicium saluberrimum esse. Investigationibus recentioribus confirmatum est illum panem, quem Finni amant, complures effectus salutares habere, exempli gratia in prohibendo diabete mellito adultorum. Etiam in moderatione ponderis panis secalicius est optimum adiumentum, cum nutrimentum sit egregium et famem diu arceat.

Lacus Finniae piscibus abundant

Pisces optimi saporis in lacubus Finniae non finiuntur, immo multae species nimia multitudine laborant, cum cibus omni populo piscario non sufficiat. Aquae lacuum sunt purae et condiciones piscatoribus bonae, sed pisces domestici rarius in tabernis et cauponis praebentur, cum emptores salmonem vili pretio ex Norvegia importatum praeferant.

Domus Musica inaugurata

Domus Musica, in media urbe Helsinki constructa, pridie Kalendas Septembres inaugurata est. Auditorium eius principale capit mille septingentos hospites. Inter festivitates inaugurales optimi symphoniaci specimina ex musica Finnorum classica concinerunt. Culmen programmatis fuit opus Finlandia a musicographo Jean Sibelius compositum, quod moderante magistro Jukka-Pekka Saraste cantatum est.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä