Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Fossores Chilienses servati
JULKAISTU 18.10.2010 KLO 09.52
Die Mercurii (13.10.) mane triginta tres fossores Chilienses, qui per duodeseptuaginta dies in caverna subterranea inclusi fuerant, in sublime extolli coepti sunt. In profunditatem septingentorum fere metrorum, ubi illi versabantur, capsula auxiliaria nomine Phoenix demissa est, in cuius caveam angustissimam impositi singuli viri alternis vicibus velut ab inferis ad vivos extrahebantur.
Omnium primus servatus est Florencio Avalos, suppraefectus opificum unum et triginta annos natus. Luis Urzua autem, vir quinquaginta quattuor annorum, qui gregi fossorum praeerat, ultimus ex tenebris in lucem venit.
(Reijo Pitkäranta)
Quo modo illi recepti sint
Ad metallifodinam San José, ubi calamitas acciderat, non solum propinqui fossorum, sed etiam alii homines ex omnibus orbis terrarum partibus magna multitudine congregati erant animis suspensis spectaturi, quo modo opus servandi succederet. Praeter praesidentem Chiliae illuc venerat princeps civitatis Boliviae, cum unus ex operariis concivis eius esset. Viri e capsula egressi in complexu suorum haerentes cum magno applausu et lacrimis in genas manantibus excepti sunt. Qui e periculo mortis servati erant, et Deo et patriae suae pro salute sibi reddita gratias agebant.
(Reijo Pitkäranta)
Clades oecologica Hungariae
In Hungaria magna clades oecologica facta est, cum e fabrica aluminii eiectamenta venenosa in vicum proxime situm nomine Kolontar effluxit. Saltem novem homines ea calamitate vitam amiserunt, et totus pagus Kolontar limo alcalico obrutus est. Diluvium purgamentorum effecit, ut illa communitas ab incolis vacuefacienda esset.
(Reijo Pitkäranta)
Liu novus Nobelista pacis
Praemium Nobelianum pacis accipit hoc anno Liu Xiaobo, dissidens Sinensis quinquaginta quattuor annos natus. Anno proximo ille vir, postquam a moderatoribus Sinarum diu postulavit, ut civibus patriae suae maior libertas concederetur, rerum novarum accusatus vinculis undecim annorum damnatus est.
(Reijo Pitkäranta)
Quid in Corea acciderit
Dictator proximus Coreae Septentrionalis videtur fore Kim Jong-un, filius directoris hodierni Kim Jong-il. Quae successio eo veri similior existimatur esse, quod hic iuvenis viginti quinque fere annos natus non ita pridem dux generalis nominatus est. Septimana vergente etiam una cum patre magnam pompam militarem publice salutabat.
(Reijo Pitkäranta)
De operibus Sacelli Xystini
Multitudo periegetarum operibus tectoriis Sacelli Xystini magno periculo est, ut refert Antonia Paolucci, praefecta museorum Civitatis Vaticanae. Ad viginti milia hominum cotidie hoc sacellum visitantium huc nimis sordium atque umoris secum inferre. Inde sequi, ut picturae a Michelangelo factae detrimentum capiant.
(Tom Bergman)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


