Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Fossores sub terra inclusi
JULKAISTU 06.09.2010 KLO 09.51
Triginta tres fossores Chilienses iam plus tres septimanas in fodina metallorum, ubi laborant, calamitate facta inclusi sunt. Dicuntur adhuc bonae valetudinis esse, sed condiciones vitae eorum miserrimae sunt: coguntur enim in specu angusto in profunditate paene septingentorum metrorum sito versari, ubi temperatura continenter in triginta quinque gradibus Celsianis manet.
Adiri possunt per tres tubulos, quibus eis cibus, potus, medicamenta, aliae res necessariae demittuntur. Unica ratio eos servandi est cuniculum satis amplum terebrare, qui eis iter ad summam terram praebeat. Opus iam susceptum tanti laboris erit, ut non ante quam duobus aut tribus mensibus ad finem adducatur.
Expeditio Iraquica finita
Die Martis, qui dies ultimus mensis Augusti erat, expeditio bellica, quam Americani contra Iraquiam anno bismillesimo tertio (2003) susceperant, ad finem venit. Ad honorem eius rei Joe Biden, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum, in Iraquiam iter fecit, ut caerimoniae belli compositi interesset. Quinquaginta milia militum Americanorum in Iraquia democratiae tutandae causa remanent.
Germania XX annos unita
Pridie Kalendas Septembres (31.8.) viginti anni acti erant, cum pacto de duabus Germaniis uniendis Berolino orientali subscriptum est. Iam uno mense ante quam id factum est, sive mense Iulio anno millesimo nongentesimo nonagesimo (1990), inter duces politicos convenerat, ut Res publica Foederata Germaniae et Res publica Democratica Germanica in unam civitatem Germaniam coalescerent.
Narcolepsia et febris suina
Magistratus Ordinis Europaei a medicamentis (EMEA) investigaturi sunt, num vaccinum nomine Pandemrix, quod adversus febrim suinam adhibetur, narcolepsiam effecerit. Id ideo facere constituerunt, quod in Finnia saltem septendecim casus eiusmodi somnolentiae inventi sunt, neque suspicio abest, quin etiam in Suetia aliquot homines post eandem vaccinationem narcolepsia impliciti sint.
Tutela tigrium et leopardorum
Russi et Sinenses genera animalium rara et moribunda consiliis communibus protegere decreverunt. Quam ob rem regionem tutelariam conditurae sunt, quae ad fines utriusque nationis pertineat. Haec ratio imprimis tigribus et leopardis Amuriensibus servandis proderit.
Prisca urbs in Aegypto reperta
Archaeologi auspiciis Universitatis Yale operati in desertis Aegypti urbem abhinc tria milia quingentos annos inhabitatam reppererunt. Locus ille ad oasim quandam situs est, quae ducenta fere chiliometra ab urbe Cairo ad meridiem distat. Inventum ex inopinato factum est, cum grex archaelogicus prisca itinera mercatorum investigaret.
(Reijo Pitkäranta)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


