Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Ictus bombicus Moscuensis

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 28.01.2011 KLO 12.50

28.1.2011

Die Lunae (24.1.) in aeriportu Moscuensi nomine Domodedovo ictus suicidialis factus est, quo triginta quinque homines occisi et saltem centum triginta vulnerati sunt. Explosio bombica in statione terminali accidit, quo cuilibet aditus liber est.

Quis aut qui illud scelus perpetraverint, nondum constat, sed priores impetus eiusdem generis separatistis Caucasiae septentrionalis crimini dati sunt. Sunt, qui censeant recens facinus, si de securitate aeriportus recte curatum esset, omnino non futurum fuisse. Re audita Dmitri Medvedev, praesidens Russiae, qui eodem tempore iter in oppidum Davonem suscepturus erat: “Hic est terror”, inquit, “hic est luctus, haec est tragoedia”. Idem iuravit se omnia acturum esse, ut ii, qui illa homicidia imperavissent, invenirentur et punirentur.

(Reijo Pitkäranta)

Sanctiones Belorussiae impositae

Parlamentum Unionis Europaeae sessione plenaria habita magistratibus Belorussiae varias sanctiones imposuit. In iis est interdictio itinera faciendi, quae tam diu valebit, donec duces factionis oppositae e custodia liberabuntur. Comitiis enim praesidentialibus mense Decembri factis accidit, ut reclamationes populi a magistratibus Belorussiae violentissime opprimerentur et multi eorum, qui regimini adversabantur, in vincula conicerentur.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Cameron proposuerit

David Cameron, princeps minister Britanniae, civitates Europae septentrionales hortatus est, ut societatem cooperandi inirent. Munus eius esse commoda communia Britanniae, Baltiae, Terrarum septentrionalium provehere. Tali foedere pacto nationes eius participes tamquam ‘primum agmen civitatum sanioris oeconomiae’ ducturas esse.

(Reijo Pitkäranta)

Colosseum privatim reficietur

Amphtheatrum Flavium sive Colosseum sumptu privato reficietur. Diego Della Valle, negotiator Italianus, qui calceis fabricandis sibi magnas divitias paravit, pollicitus est se pecuniam ad hoc opus necessariam aerario publico donaturum esse. Refectio Colossei saltem viginti quinque milionibus euronum constatura esse existimatur.

(Reijo Pitkäranta)

De sepulcro Tutanchamonis

Sepulcrum pharaonis Tutanchamonis celeberrimum, quod in Valle Regum in Aegypto est, propter magnas peregrinatorum turbas corrumpi coepit. Humor, pulvis, magna multitudo hominum picturis eius pretiosis iam pessime nocuerunt. Quam ob rem magistratus locales illud sepulcrum hoc anno exeunte claudere volunt, sed exemplar eius viatoribus spectandum aperietur.

(Karoliina Ignatius)

De silvis Finniae mutatis

Constat Finniam silvis celeberrimam esse. Ex arboribus autem in illis crescentibus abies hodie magis atque magis ceteris generibus praevalere coepit. Quae constitutio mutata inde orta est, quod frutices aliarum arborum ut pinuum et betularum plerumque ab alcibus devorantur. Itaque mirum non est possessores silvarum in arboribus serendis abietem plurimi aestimare.

(Reijo Pitkäranta)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä