Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Ictus terroristici Stockholmiae

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 17.12.2010 KLO 10.57

Die Sabbati (11.12.) media in urbe Stockholmia duae explosiones factae sunt, quos ictus terroristicos fuisse postea apparuit. Primum auctor facinoris autovehiculum lagenis gasi oneratum accendit, quod paulo post explosit. Postquam inde circiter ducenta metra abiit, bomba, quam secum portabat, explosa est, sed nemo nisi ille ipse mortuus est.

Explosione autovehiculi duo homines vulnerati sunt. Terrorista suicidarius sex bombas tubiformes in cingulo habebat, ex quibus una sola explosit. Erat illi etiam pera clavis plena. Decem minutis ante primam explosionem custodes securitatis Suetiae praemonitionem electronicam acceperant, cui annexa erant duo additamenta auditiva, unum Arabicum, alterum Sueticum.

In illis terrorista nationes occidentales accusavit, quod bellum contra fidem Islamicam gererent. Suetiae crimini dedit, quod bellum Afganistanicum sustineret et pictorem Lars Vilks, gryllis notum, tueretur. Sacrum bellum praedicavit dicens tempus adesse impetus quibusvis armis faciendi neque quemquam esse timendum. Terrorista, ut postea compertum est, erat Taimur Abdulwahab, vir duodetriginta annorum in Iraquia natus, qui adulescens (1992-2001) in Suetia vixerat ibique civitatem habebat.

Inde in oppidum Luton Britanniae migraverat, ubi cum uxore et tribus liberis vivebat atque in centro eius Islamico Islamismum radicalem praeferebat. Etiam per interrete radicalismum propagabat. Parentes, quos Abdulwahab saepe visitabat, adhuc in Suetia habitant. Ad illos aliquot septimanis ante ex Britannia reverterat. Verisimile est eum non ante quam in Britannia radicalizatum esse, nam oppidum Luton unum ex locis principalibus islamismi radicalis in Britannia esse constat.

Argentaria Vaticana de lavatione pecuniae suspecta

Sedes nuntiis divulgandis AP (Associated Press) nuper rettulit Argentariam Vaticanam de pecuniis lavandis suspectam esse atque consuetudines cum mafia et negotiatoribus corruptis habere. Magnas summas ex illa argentaria contra leges Italiae et internationales ita translatas esse, ut possessor, origo et finis pecuniae absconderentur.

Tramen inter Helsinkium et Petroburgum rapidum

Tramen rapidum, nomine "Allegro", inter Helsinkium et Petroburgum commeans, die Dominico (12.12.) inauguratum est. Iter, quod antea sex fere horis fiebat, novo tramine tribus horis et dimidio conficitur. Primo tramine hospites notabiliores cum praesidente Finniae Tarja Halonen vehebantur, quibus in statione Viburgi Vladimir Putin, primus minister Russiae, se adiunxit.

Dies festi appropinquant

Hoc anno vigilia et Nativitatis Domini et Novi anni in diem Veneris incidunt, quo Nuntii Latini transmitti solent. Quam ob rem Nuntii Latini illis diebus non fient. Novo anno bis millesimo undecimo nuntii more solito continuabuntur. Proxima transmissio erit post Epiphaniam sive Festivitatem trium regum septimo die mensis Ianuarii (7.1.2011). Restat, ut auditoribus Nuntiorum Latinorum gratias pro fidelitate eorum agamus et felix festum Nativitatis Domini et Novum annum faustum fortunatumque exoptemus.

(Tuomo Pekkanen)

17.12.2010

Muualla Yle.fi:ssä