Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

In Kirgisia tumultus violenti

Nuntii Latini

JULKAISTU 18.06.2010 KLO 18.37

18.6.2010

In Kirgisia his diebus tumultus violenti inter Kirgisos et Usbekos ibi habitantes orti sunt, in quibus iam complures centeni homines vitam amiserunt. Centum milia Usbekorum propter violentiam in Usbekistaniam effugerunt. Ducenta septuaginta quinque milia hominum domos suas reliquisse aestimantur.

Usbekistania auxilium petivit, ut copiam fugitivorum ex vicina Kirgisia fluentium adiuvaret. Violentia, ut testes oculati narraverunt, in urbe Osh orta est, ubi greges armati quinque impetus simul fecerunt. Tumultus ita consulto moti postea in conflictus ethnicos inter Kirgisos et Usbekos degeneraverunt.

Papa veniam petivit


Summus pontifex Benedictus XVI in platea Petriana missam celebravit, in qua monuit peccata sacerdotum eo ipso anno, qui iubileus esset, in lucem venisse. ”Petimus instanter”, inquit, ”a Deo et ab hominibus convolutis veniam pro abusibus erga minores, commissis a religiosis.” Papa affirmavit se omnia, quae fieri possent, facturum esse, ne talis abusus umquam postea succederet.

Sepulcretum gladiatorum in Britannia inventum


Archaeologi Britanni credunt se sepulcretum gladiatorum optime omnium conservatum invenisse. Viri in Britannia septentrionali apud Eboracum (hodie York) sepulti minime ante mille sescentos annos, maxime ante duo milia annorum mortui sunt. Cadavera eorum vulnera eius generis habent, quae in spectaculis gladiatorum fiebant. Maior pars sunt viri robusti corpore maiores quam coaetanei. Plerique iugulati sunt, sicut fiebat gladiatori, qui in pugna inferior factus erat. Unus ex sceletis etiam signa dentium alicuius bestiae habet. Id ab archaeologis certissime ostendit mortuos fuisse gladiatores, nam illi etiam contra bestias feras pugnare solebant.

Mutationem climatis causas habere naturales


In urbem Rovaniemi Finniae septentrionalis conventus internationalis convocatus est, in quem investigatores silvarum ex variis orbis terrarum partibus convenerunt. De mutatione climatis illi viri docti unanimiter censebant causas eius esse naturales. Inter hos centum annos calefactionem mutationi naturali deberi, quia aetas frigida recentissima exeunte saeculo undevicesimo finita esset. Temperaturam climatis admodum regulariter iam octingenta milia annorum ita variatam esse, ut aetates frigidae et calidae intervallo centum milium annorum altera alteram sequerentur. Parvam aetatem glacialem a quinto decimo saeculo usque ad initium undevicesimi saeculi duravisse. Hanc ob rem temperaturam mundi his centum annis uno gradu calidiorem factam esse.

Vuvuzelae inter ludos concinunt


Ludi pedifollii mundani, qui his septimanis fiunt, per totum orbem terrarum a compluribus centenis milionibus hominum per televisionem spectantur. Novitas quaedam est tuba nomine vuvuzela, qua spectatores in caveis stadiorum iugiter stridule concinunt. Stridor vuvuzelarum, quem quidam vituperant, a moderatoribus non vetatur, nam ludi sunt Africani.

Ad finem venimus. Auscultatoribus iucundissimas ferias aestivas exoptamus et valedicimus. Nuntii Latini mense Augusto continuabuntur.

(Tuomo Pekkanen)

Tuomo Pekkanen

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä