Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Islamismum radicalem maximum periculum

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 10.09.2010 KLO 09.23

10.9.2010

Tony Blair, pristinus primus minister Britanniae, dicit islamismum radicalem maximum huius temporis periculum esse. In colloquio percontativo societatis radiophonicae BBC monuit terroristis omnia facinora nomine islamismi licita esse, in his usum armorum chemicorum, biologicorum nucleariumque, quae adhibere non dubitarent.

Feminae innuptae, hereditas bellorum Iraquicorum

In Iraquia iuvenes feminae magnas difficultates maritum inveniendi habent, nam his tribus decenniis tria bella in Iraquia gesta sunt, in quibus complura centena milia virorum ceciderunt. Itemque complura centena milia iuvenum, ut militiam et violentiam evitarent, peregre effugerunt.

Ita numerus feminarum innuptarum in relatione ad virorum numerum  crevit. In Iraquia feminae adulescentes aut serissime viginti annos natae nubere solent. Triginta annos natae iam condiciones habent difficiles, cum domi vel apud familiares habitare et sine mercede laborare cogantur.

Rebus sic stantibus ordines feminarum rationes excogitant, quibus sors feminarum levetur. Sunt, quae velint, ut viris ad alteram uxorem aut feminam plus triginta annorum ducendam subsidium statale solvatur. Omnes autem has rationes non accipiunt, nam censent subsidio statali feminas in merces redactum iri. Optima ad feminas adiuvandas auxilia fore securitatem meliorem, augmentum oeconomiae, numerum opere destitutorum deminutum.

Universum sine Deo ortum

Stephen Hawking, notissimus in mundo physicus, censet Universum sine Deo vel numine ortum esse. In libro ante viginti duos annos  divulgato, cui titulus est "A Brief History of Time" (Brevis historia temporis), Hawking originem divinam possibilem adhuc putabat. In recentissimo autem opere (The Grand Design), quod una cum Leonardo Mlodinow fecit, illam hypothesim repudiat.

Affirmat novissima studia legum physices demonstrare Universum et potuisse et debuisse ex vacuo oriri. Quae cum ita sint, ad displosionem initialem efficiendam impetum divinum non fuisse necessarium. Testimonium maximi momenti ad hoc phaenomenon probandum esse exsistentiam gravitatis.

Aves in meridiem emigrant

Circiter ducentae miliones avium in Finnia nidificare aestimantur. Ex his maior pars autumno in meridiem emigrant, nam tantum decima quaeque per totum annum in Finnia habitat. Propter aestatem calidam nidificatio avicularum solito melius successit et aves migratoriae hoc anno plures sunt quam assolet. Dimidia fere pars Finniam iam reliquit.

Migratio autem maxime spectabilis his septimanis fit. Multae species avium in magnas catervas congregantur et in pratis agrisque vescuntur, ut vires ad longum iter habeant. Meta migrationis variat. Multae aves aquatiles in Europa manent, sed species, quae primo vere ultimae advenerunt, ut hirundines, cuculi, lusciniae, usque ad Africam autumno emigrant.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä