Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Iuvenes Graeci patriam relinquunt

JULKAISTU 14.10.2011 KLO 15.02

Maxima post secundum bellum mundanum emigratio Graeciae imminet. Imprimis iuvenes eruditi, qui propter inopiam quaestus de rebus futuris desperant, crisim oeconomicam fugiunt. Inter mensem Maium anni bis millesimi noni (2009) et Februarium bis millesimi decimi (2010) novem centesimae (9%) studentium Graecorum emigravisse aestimantur.

His mensibus emigrationes frequentiores factae sunt, cum regimen Graeciae, ut crisim coerceat, ad novas sumptuum restrictiones cogatur. Mihalis Krysokoidis, minister ab oeconomia Graeciae, res desperatas esse confitetur. “Reditus et pensiones civium iam saepius amputavimus”, inquit, “et vectigalia tributaque auximus. Tempus hodiernum Graecis est gravissimum.”

De novis praemiis Nobelianis

Praemium pacis Nobelianum tribus feminis designatum est. Ellen Johnson Sirleaf est praesidens Liberiae eademque prima et adhuc unica praesidens femina comitiis electa in Africa. Leymah Gbowee est concivis et collega eius in motu pacis Liberiae. Tawakkul Karman est redactrix et activista pro pace Iemeniensis. Commissio Nobeliana has feminas de labore praemiavit, quo securitatem et iura feminarum promovissent. Praesidens Finniae Tarja Halonen commissionem laudavit, quod rem maximi momenti animadvertisset, scilicet pacem et evolutionem in continente Africa et eam partem, quam feminae in illo labore efficiendo haberent. Litterarum praemium accipiet Thomas Tranströmer, poeta Suecus octoginta annorum, qui scriptor Scandinavus maximi post secundum bellum mundanum momenti habitus est. Est surrealista, qui mysteria mentis humanae investigat. Opera eius in sexaginta linguas versa sunt. Tranströmer iam multos annos candidatus aliis antepositus ad praemium accipiendum fuit.

Quot homines, tot telephonula

In fine anni currentis numerus telephonulorum gestabilium sex miliarda superabit, exeunte anno proximo conexiones telephonicae septem miliarda fore aestimantur. Respectu populationis rariora sunt telephonula in Africa, ubi duo Africani ex tribus telephonulum gestabile habent. In terris locupletioribus conexionum numerus iam ante multos annos civium numerum superavit.

Ludi mundani canum pastorum

Kiovae, in urbe Ucrainae, ludi mundani canum pastorum Germanicorum nuper instituti sunt, in quibus de investigatione, oboedientia, protectione agebatur. Intererant plus centum canes pastores cum suis moderatoribus. Victoriam et secundum locum occupaverunt canes Finnorum, qui etiam in certamine gregum caninorum optimi iudicati sunt.

Steve Jobs diem obiit

Steve Jobs, conditor societatis Apple, die quinto mensis Octobris mortuus est. Iam mense Augusto morbo cancri debilitatus munus directoris generalis in societate reliquerat. Erat vir ingeniosus, ex quo multae et utiles innovationes scaturiebant. Praesidens Barack Obama censebat modum, quo unusquisque nostrum mundum videret, a Jobs mutatum esse.

                                                                                             (Tuomo Pekkanen)

14.10.2011

Muualla Yle.fi:ssä