Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Libya tyrannide tandem liberata
JULKAISTU 28.10.2011 KLO 14.28
Die Dominico (23.10.) multa milia Libycorum in urbem Bengasin sive Berenicen convenerunt, ut Libyam diutina tyrannide liberatam celebrarent. Tunc Mahmud Jibril, princeps interregni civitatis, publice pronuntiavit dictatorem Muammar Gaddafi mortuum esse et in historia Libyae novam aetatem coepisse.
Tyrannus enim ille die vicesimo huius mensis (20.10.) prope patriam suam Syrtim diem supremum obiit. Utrum autem in acie pugnans ceciderit an aliquis eum sclopeto usus consulto occiderit, nondum constat.
(Reijo Pitkäranta)
Conventus Unionis Europaeae
Hac septimana moderatores Unionis Europaeae Bruxellis congregati erant, ut deliberarent, quo modo discrimen pecuniarium Unionis solveretur. Argumentum maximi momenti erat de oeconomia Graeciae servanda consilia communicare. Primas partes in his consultationibus egerunt Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, et Nicolas Sarkozy, praesidens Francogalliae. Conventui tandem placuit, ut dimidia pars aeris alieni Graeciae remitteretur et eidem civitati centum miliarda euronum mutua darentur.
(Reijo Pitkäranta)
Terrae motus in Turcia gravis
Septimana vergente partes Turciae orientales terrae motu vehementi concussae sunt, cuius vis plus septem gradus Richterianos effecit. Quingenti fere homines hac calamitate vitam amiserunt et amplius mille trecenti vulnerati sunt. Numerus autem eorum, qui aedificiis collapsis obruti sunt, etiam maior esse existimatur. Complura dena milia civium, cum aut tecto privati essent aut metu novarum concussionum domum suam intrare non auderent, sub divo pernoctare coacti sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Barack Obama dixerit
Barack Obama, praesidens Civitatum Americae Unitarum, nuntiavit omnes copias Americanas ante finem huius anni ex Iraquia repatriaturas esse. Inde sequi, ut bellum Iraquicum per novem fere annos gestum, tandem componeretur. “Quae quamvis ita sint”, inquit, “Americani Iraquianis in administratione corroboranda opem ferre pergent”.
(Reijo Pitkäranta)
Fames in Corea Septentrionali
“Civitatum opulentiorum est discordiis politicis depositis Coreanos Septentrionales inopia cibi laborantes adiuvare.” Ita dixit Valerie Amos, curatrix auxilii necessitatis Nationum Unitarum, quae iter in Coream Septentrionalem nuper fecit. Negavit annonam ibidem hoc anno multo uberiorem fore quam anno proximo, quam ob rem saltem sex milionibus Coreanorum celeri auxilio cibario opus esset.
(Reijo Pitkäranta)
Theatrum Bolshoi renovatum
Theatrum Bolshoi Moscuense post refectionem sex annorum in pristinum splendorem restitutum est. Constat id anno millesimo octingentesimo vicesimo quinto (1825) aedificatum spectaculis melodramaticis et saltationibus scaenicis celeberrimum esse. Tirocinium sollemne hospitibus delectis die duodetricesimo mensis Octobris (28.10.) editur. Spectacula autem publica inde a postridie Kalendas Novembres (2.11.) initium capient.
(Reijo Pitkäranta)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


