Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Medvedev et Putin munera mutaturi

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 30.09.2011 KLO 15.16

30.9.2011

In Russia comitia praesidentialia anno proximo fient. Praesidens Dmitri Medvedev suasit, ut primus minister Vladimir Putin candidatus factionis Russiae Unitae nominaretur. Quod consilium Putin probavit. Ille autem censuit optimum fore, si Medvedev primus minister factus esset.

Uterque rem in sessione illius factionis Moscuae palam fecit. In Russia diu disserebatur, uter ex illis praesidentatum petiturus esset. Putin ab anno bis millesimo octavo primus minister est. Antea praesidens Russiae bis quadriennium fuit. Ex lege fundamentali, quae tum erat, in tertium quadriennium praesidens creari non potuit. Mutata lege praesidentatus Russiae post comitia anni proximi erit sex annorum.

Numerus hominum septem miliarda superabit

Mense Octobri numerus hominum septem miliarda superabit. Tanta multitudo in terra satis spatii habet, sed populatione nimis crescente difficultates oriuntur, quia cibus, aqua pura et productio energiae non omnibus sufficiunt. Maxime populus crescit in Uganda, ubi in singulis familiis septeni infantes in medio nascuntur.

Tauromachiae in Catalonia finitae

Barcinone, in capite Cataloniae, ultima spectacula tauromachiae, antequam lex de illis vetandis valeret, die Dominico (25.9.) data sunt. Nam parlamentum Cataloniae decrevit, ut illa spectacula ab initio anni bis millesimi duodecimi vetarentur. In insulis Canariis tauromachiae iam ante viginti annos vetitae sunt. In ceteris Hispaniae partibus spectacula tauromachiae permittuntur et in urbibus, ut Hispali, Matriti, Pamplonae, annuatim dies festi tauromachiarum fiunt, quibus ingens turba hominum interesse solet. His diebus in actis diurnis Hispaniae inter defensores animalium et fautores tauromachiarum de illis spectaculis vehementer disputatum est.

Feminis Finniae optima iura politica

Newsweek, periodicum Americanum, condiciones feminarum, quales essent in variis terris, nuperrime aestimavit. Optimam terram feminis esse Islandiam, sed iura feminarum politica optime recognosci in Finnia. Terrae septentrionales in hac comparatione bene evadunt, nam post Islandiam inter primas quinque sunt Suetia, Canada, Dania, Finnia. Norvegia posita est septimo loco. In aestimatione considerabantur iura feminarum, institutio scholaris, cura valetudinis, oeconomia. Pessima terra feminis est Tzadia, quam sequuntur Afganistania, Iemen, Res publica democratica Congo. In Africa orientali condiciones feminarum penuria cibi et fame continua maxime afficiuntur.

Ursus venatores momordit

Venatio ursorum in Finnia mense Augusto incohata usque ad Kalendas Novembres continuabitur. Ursi, quorum maxima frequentia est in regionibus orientalibus, hodie circiter mille trecenti numerantur. Nuper in Carelia septentrionali accidit, ut ursus vulneratus duos venatores aggrederetur et ita morderet, ut uterque in nosocomium portaretur.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä