Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Mubarak praesidentatum deposuit
JULKAISTU 18.02.2011 KLO 11.33
Postquam cives Cairi aliisque in urbibus Aegypti duodeviginti dies reclamitaverunt, praesidens Hosni Mubarak die Veneris (11.2.) praesidentatum deponere decrevit, etsi pridie eius diei in oratione televisifica dixerat se usque ad proxima comitia praesidentialia, autumno futura, in munere mansurum esse.
In reclamationibus complura centena milia Aegyptiorum interfuerant. Inter tumultus circiter trecentos homines mortuos esse relatum est. Omar Suleiman, praesidentis vicarius, in televisione praesidentem discessisse et summam potestatem exercitui translatam esse dixit.
Consilium militare, quod potestatem cepit, nuntiavit parlamentum dimissum esse et commissionem ad novam legem fundamentalem praeparandam constitutam esse.
Postea vita Aegyptiorum paulatim suum cursum recepit, tabernae mercatorum et domus argentariae apertae sunt. Cives mutatione rerum admodum contenti esse dicuntur.
Mubarak munere relicto in urbem Sharm el-Sheikh, ubi palatium habet, abiit. Valetudo eius in exsilio male vacillare dicitur.
Italia fugitivis Tunesiensibus laborat
Praesidente Tunesiae expulso multa milia Tunesiensium patria relicta Italiam petiverunt. His septimanis in insulam Italiae Lampedusam complura milia fugitivorum naviculis piscatorum hominibus refertis venerunt.
Italiani, propter multitudinem usque crescentem solliciti, ab Unione Europaea auxilium petiverunt, ut diluvio advenarum finis imponeretur.
Robertus Maroni, minister a rebus Italiae interioribus, calamitatem humanitariam timet et monet immigrationem illegalem periculo etiam securitati Europae interiori futuram esse. Censet propter res Tunesiae adhuc instabiles in numero immigrantium etiam terroristas et criminales forsitan esse, qui inter tumultus ex carceribus effugerint.
Lampedusa Tunesiensibus aliisque Africanis septentrionalibus admodum facilis est aditu, quippe quae tantum centum tredecim chiliometra ab ora Tunesiae distet. Ex Lampedusa immigratores, a custodibus limitis Italiae capti, in centra fugitivis recipiendis, quae sunt in Sicilia et Italia continente, deportantur.
Nokia et Microsoft cooperationem ineunt
Nokia, societas Finnica telephonulis faciendis, nuntiavit se cooperationem cum societate Americana Microsoft inituram esse. In novis Nokiae telephonulis, quae telephonula ingeniosa vel multiscia (Anglice smartphone) appellantur, systema operatorium erit Microsoft Windows. Nova cooperatio a investitoribus haud benigne accepta est, nam nuntio de illa die Veneris (11.2.) divulgato titulus Nokiae in bursa argentaria ilico quindecim centesimis descendit.
Sinus Finnicus glacie contectus
Propter frigora huius mensis insolita Sinus Finnicus, qui Finniam ab Estonia separat, totus glacie continua contectus est. Incolae litorum libenter super glaciem ambulant, sed prudentia opus est, nam passim glacies est adhuc fragilis. Neque commeatus maritimus perturbatur. Sin autem frigora acriora duraverint, difficultates navigantibus orientur.
(Tuomo Pekkanen)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


