Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Israeliani impetum maritimum fecerunt

Nuntii Latini

JULKAISTU 04.06.2010 KLO 18.59

4.6.2010

Saltem decem homines mortui et multo plures vulnerati sunt ictu militari, quem classiarii Israeliani ex helicopteris et naviculis cummeis erumpentes in sex naves internationales in Mari Mediterraneo fecerunt. Maior pars occisorum cives Turciae esse dicitur.

Illis navibus, quae variis rebus auxiliariis onustae a Turcia profectae erant, septingenti fere homines pro causa Palaestiniensium agentes vehebantur. Propositum eis erat obsidio maritimo neglecto ad Gazam appellere et auxilium humanitarium incolis ibidem habitantibus suppeditare.
(Reijo Pitkäranta)

Ictus Israelis animos commovit

Impetus Israelianorum ubique gentium animos hominum valde commovit. Princeps minister Turciae ea, quae Israeliani commiserant, terrorismum statalem descripsit. Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, et Catherine Ashton, ministra Unionis Europaeae a rebus exteris, postulaverunt, ut in stragem perpetratam diligentissime inquireretur.
(Reijo Pitkäranta)

Köhler magistratu se abdicavit

Horst Köhler, praesidens foederalis Germaniae sexaginta septem annos natus, ex inopinato munus deponere constituit. In causa est sententia, quam in colloquio diurnariis dato de exercitu patriae suae dixit. Ait enim fieri posse, ut Germaniae, cuius prosperitas imprimis in commercio externo posita esset, interventu militari opus esset ad emolumenta sua tutanda.
(Reijo Pitkäranta)

Aes alienum Haitiae remissum

Argentaria mundana Haitiam aere alieno, quod undetriginta milionum euronum fuerat, omnino liberavit. Consilium eo spectat, ut illa civitas e terrae motu mense Ianuario facto facilius se recipiat. Remissio debitorum fieri potuit, postquam tredecim nationes, in iis Finnia, illam pecuniam pro Haitia collegerunt.
(Reijo Pitkäranta)

Nuntius de domo regia Suetiae

Die Dominico (30.5.) in ecclesia Arcis regiae Stockholmiensis officium divinum habebatur, ubi publice pronuntiatum est Victoriam, principissam Suetiae hereditariam, sponso suo Danieli Westling nupturam esse. Constat nuptias eorum die undevicesimo huius mensis (19.6.) celebratum iri. Iis peractis Daniel princeps celsissimus appellabitur.
(Reijo Pitkäranta)

Nova dinosaurorum species

Grex palaeontologorum Americanorum in Mexico novam speciem dinosaurorum invenit. Cornua enim eius longiora sunt quam ullius alius speciei antea repertae. Belua septem fere metra longa et duo metra alta fuisse existimatur. Investigatores in fossilia duorum dinosaurorum, quorum unus iuvenis, alter adultus vitam amiserat, in regione Mexici septentrionali incurrerunt.
(Reijo Pitkäranta)

Consecratio agrorum in Tavastia

Olim Finnis moris erat sationes vernales sollemni precatione consecrare. Haec consuetudo a maioribus tradita in ecclesiis Hollola et Heinola recreata est, cum pastores praepositi una cum agricolis et vicanis sacra divina huius generis in agris procuraverunt.
(Reijo Pitkäranta)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä