Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Politicos irridere in Brasilia vetitum

JULKAISTU 27.08.2010 KLO 15.46

27.8.2010

In Brasilia comoedi propter legem stomachantur, quae candidatos politicos irridere vetat. Anno enim proxime praeterito lex comitialis ita mutata est, ut talis materia auditiva et visualis vetaretur, qua candidati aut factiones politicae aliquo modo humiliarentur aut risui haberentur.

Lex mense Iulio valere coepit. Reus irrisionis multam etiam centum milium regalium sive prope quadraginta quinque milium euronum subire poterit. Si quis iterum contra legem peccaverit, multam duplicem solvet.

Die Dominico (22.8.) in litore Copacabana urbis Rio de Janeiro complures centeni homines contra legem comitialem reclamitabant. In tabella cuiusdam reclamitatoris scriptum erat: "Si non vis esse politicus, qui irridetur, esto politicus honestus."

Mense Octobri in Brasilia fient comitia, quibus novus praesidens rei publicae, novi senatores et delegati parlamentarii nec non gubernatores sive praefecti provinciarum creabuntur.

Hornotinas opes naturae iam consumptas

Ordo mundi naturae tuendae (WWF) aestimavit hornotinas opes naturae iam die vicesimo primo mensis Augusti consumptas esse. Consumptio ab anno proximo crevit, nam tum opes, quas natura uno anno fert, uno mense diutius, scilicet a Kalendis Ianuariis usque ad diem vicesimum mensis Septembris suffecerunt.

Mexicopolis saccos ex plastica vetat

Mexicopoli nuper nova de circumiectis lex lata est, quae vetat, ne sacci ex plastica a mercatoribus gratis emptoribus distribuantur. Propositum est impedire, ne urbs plastica non dissolubili obruatur. Magistratus aestimant Mexicopolitanos singulis diebus vicenas miliones saccorum adhibere. Lege perlata mercatores tantum saccos in natura dissolubiles clientibus vendere possunt.

Novae planetae extrasolares

Astronomi Europaei quinque novas planetas extrasolares invenerunt, quae circum stellam soli similem feruntur. Distant a Terra plus centum annos luce mensos. Numquam tot planetae tam procul conspectae sunt. Praeter illas quinque extrasolares planetas, iam conspectas, astronomi credunt duas alias planetas circum idem sidus vagari. Unam ex his esse magnitudine parem Saturno, alteram autem sesqui maiorem quam Terra. Planetae extrasolares his quindecim annis prope quingentae inventae sunt. Maior pars sunt ingentes, etiam vicies quinquies Terrâ maiores. Planetae extrasolares recens inventae, ut astronomi credunt, denuo probant Universum esse plenum planetarum, forsitan etiam Terrae similium.

Vulpes in urbibus crebrescunt

Vulpes in urbibus Finniae iam ante viginti annos crebrescere coeperunt. Neque civibus ingratae sunt, forsitan quia homines ab infantia de vulpibus lepidis et callidissimis in fabulis legerunt. Cum vulpes non tantum nocte sed etiam interdiu vagantur, facile conspiciuntur. Vehicula evitare didicerunt et cibum in urbe facile inveniunt.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä