Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Quid Gaddafi dixerit
JULKAISTU 11.03.2011 KLO 14.10
Cives seditiosi Libyae a communitate internationali iterum atque iterum flagitaverunt, ut terrae suae spatium ab aeroplanis omnino prohibitum decerneretur.
Sed dictator Muammar Gaddafi colloquio televisioni Turcicae dato minatus est cives suos arma sumpturos esse, si Libyae talis sanctio imposita esset. Idem cum nationes peregrinas tum ordinem terroristicum al-Qaida de perturbationibus in Libya ortis accusare perrexit.
(Reijo Pitkäranta)
Quid apud Saudianos acciderit
In Arabia Saudiana civibus interdictum est, ne voluntati regis ullo modo reclamarent. Nuntiatur ibidem viginti duos musulmanos shiitas, qui huic legi adversarentur, a custodibus publicis comprehensos esse. Constat Arabiam Saudianam monarchiam esse, cui parlamentum populi omnino deest. Quam ob rem islamistae moderati, shiitae aliique a rege Abdullah postulaverunt, ut civibus libertatem suffragia faciendi concederet.
(Reijo Pitkäranta)
Joe Biden Finniam obiit
Nonis Martiis (7.3.) Joe Biden, praesidens vicarius Civitatum Americae Unitarum, iter officiale in Finniam suscepit, ut et nostram praesidentem et primam ministram conveniret. Visitatio eo insignior habebatur, quod eo tempore, cum Tarja Halonen munere praesidentis fungitur, Biden est primus hospes, qui ex Aedibus Albis in Finniam venit. Ex Finnia Biden lustrationem suam Europaeam unius septimanae in Russiam et Moldoviam continuavit.
(Reijo Pitkäranta)
Centesimus dies feminarum
Postridie Nonas Martias (8.3.) dies internationalis feminarum ordine centesimus celebrabatur. Mos huius festi quotannis agendi anno millesimo nongentesimo undecimo (1911) initium cepit, cum feminae Hafniam congregatae decreverunt, ut hic dies singulis annis sollemniter observaretur. Anno millesimo nongentesimo septuagesimo quinto (1975) etiam ordo Nationum Unitarum diem feminarum in rem suam convertit.
(Reijo Pitkäranta)
Mäkäräinen principatum assecuta
In oppido Hanti-Mansijsk Sibiriae occidentalis certamina biathli mundana instituta sunt. In cursu decem chiliometrorum feminis constituto victoriam reportavit Kaisa Mäkäräinen, iuvenis e Finnia oriunda. Qualis eventus certaminis futurus esset, iam in ultimo sclopetandi loco apparuit, cum participi Finlandensi contigit, ut quinque ictibus celeriter emissis omnia destinata feliciter feriret.
(Reijo Pitkäranta)
Ursi ex sopore brumali excitati
Unum e signis veris appropinquantis dixeris, quod ursi in vivario Helsinkiensi habitantes ex somno brumali quattuor mensium excitati sunt. Die Dominico quadragesimali (6.3.) accidit, ut ursa mater et catulus eius e lustro suo foras exirent. Aere subdivali tantopere gaudebant, ut non solum in nivibus alacres animo cernuarent, sed etiam ventri incumbentes per declivitatem delaberentur.
(Reijo Pitkäranta)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


