Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Quid Olli Rehn dixerit

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 09.12.2011 KLO 11.47

9.12.2011

Die Iovis (8.12.) Bruxellis conventus biduanus Unionis Europaeae inauguratus est. Ibi deliberatur, quonam modo periculum, quod monetae in Europa communi imminet, averti possit. Olli Rehn, praeses vicarius Commissionis Unionis, dixit participantibus tales rationes inveniendas esse, quibus utendis foedus oeconomicum Europaeum corroboraretur.

Ita fieri posse, ut tale incommodum oeconomicum, quod Graeciae obtigisset, in aliis civitatibus Europaeis evitaretur.

(Reijo Pitkäranta)

Comitia in Russia facta

Die Dominico (4.12.) in Russia comitia parlamentaria instituta sunt. Tum accidit, ut factio nomine ‘Russia cohaerens’, cui princeps minister Vladimir Putin praeest, magnam partem gratiae, qua apud populum antea valuerat, infeliciter amitteret. Quantam cladem acceperit, inde apparet, quod factio eius septuaginta septem sedes parlamentares perdidit. Communistae autem, qui sententiarum paene vicenas centesimas sibi paraverunt, successu suo contenti erant.

(Reijo Pitkäranta)

Novum regimen Belgii

Discrimen in Belgio administrativum tandem solutum est, cum id Nonis Decembribus (5.12.) novum regimen accepit. Tum iam quingentesimus quadragesimus dies illuxerat, postquam comitia parlamentaria ibidem facta erant. Coalitio in tredecim ministris e sex diversis factionibus oriundis consistit. Munere ministri principis fungitur Elio Di Rupo, qui linguam Francogallicam pro sermone patrio habet.

(Reijo Pitkäranta)

Nationes Unitae et Libya

Consilium securitatis Nationum Unitarum Libyae usque eo auxilium ferre constituit, donec armamentaria, quae ibidem magna sunt, omnino delerentur et res in civitate pacarentur. Quod intra tres menses perfici posse existimatur. Initio Nationum Unitarum erat providere, ut Libya novam legem fundamentalem haberet et comitia parlamentaria ibidem sine ullis perturbationibus fierent. Novum officium eius est Libyae in armis exeundis subvenire.

(Reijo Pitkäranta)

Res quaedam palaeontologica

Mandibula abhinc octoginta quinque annos in Britannia reperta demonstrat hominem sapientem maturius quam antea putatum est, in Europam advenisse. Computatio radiocarbonica quidem fieri non potuit, sed investigatoribus contigit ossibus animalium, quae una cum ea reperta erant, tempus dare. Apparuit mandibulam eius hominis fuisse, qui abhinc paene quadraginta quattuor milia annorum vixit.

(Antti Ijäs)

Helenius victoriam reportavit

Pridie Nonas Decembres (4.12.) in urbe Helsinki de principatu Europaeo pugilationis gravissimi ponderis certabatur. Qua pugna superior discessit Robert Helenius, pugil professionalis Finnus, cum adversarium Britannum Dereck Chisora duobus punctis ad unum vicit. Eventus admodum dubius esse videbatur, quam ob rem Chisora statim postulabat, ut sibi brevi facultas daretur cum victore suo denuo confligendi. eleniHee

(Reijo Pitkäranta)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä