Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Ratko Mladic comprehensus
JULKAISTU 01.06.2011 KLO 19.07
Ratko Mladic, dux generalis Serbianus per quindecim annos quaesitus, die vicesimo sexto mensis Maii (26.5.) in Serbia deprehensus est, ut Boris Tadic, praesidens Serbiae, eodem die publice nuntiavit.
Adductus est Mladic ad tribunal Nationum Unitarum militare, ubi de genocidio in pristina Iugoslavia annis nonagesimis facto accusatur. Bello enim Bosniensi, quod tum gerebatur, Mladic exercitui totius Serbiae praeerat.
In criminibus eius numeratur strages anno millesimo nongentesimo nonagesimo quinto (1995) Srebrenicae edita, qua plus octo milia virum et puerorum musulmanorum occisa sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Germani vim nuclearem deponent
In Germania omnes electrificinae nucleares ante annum bismillesimum vicesimum secundum (2022) claudentur. Quae cum ita sint, Germania prima civitas industrialis maior erit, quae vi nucleari omnino abstiterit. Huc pertinet, quod octo reactoria, quae post calamitatem in Fukushima factam adhiberi destita sunt, non iam usu recipientur.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Olli Rehn Graecis dixerit
Olli Rehn, commissarius a rebus oeconomicis Unionis Europaeae, Graecos hortatus est, ut in oeconomia sua renovanda efficacius agerent. Nisi id fecissent, periculum esse, ne pars auxilii pecuniarii ad mensem Iunium iis promissi non distribueretur. Rehn colloquio actis diurnis Der Spiegel dato ait Unionem Europaeam de ea re tum demum statuturam esse, cum rationes Graeciae oeconomicas pro primo huius anni trimestri recensuisset.
(Reijo Pitkäranta)
Berlusconi cladem accepit
Italianos ministri sui principis Silvio Berlusconi et asseclarum eius iam taedere coepit. Nam suffragiis localibus et regionalibus in Italia habitis Berlusconiani clades admodum graves acceperunt, quae eo acerbiores esse videbantur, quod candidati eorum et Mediolani et Neapoli, in duabus urbibus magni ponderis, pristinam auctoritatem politicam amiserunt.
(Reijo Pitkäranta)
Divortium in Melita sinetur
Die Saturni (29.5.) populus Melitensis interrogatus est, num legem novam approbaret, quae civibus licentiam divortium faciendi concederet. Sententiis computatis apparuit maiorem partem suffragatorum huic renovationi favere. Eventus suffragii parlamentum non obligat, sed princeps minister Lawrence Gonzi censuit fieri non posse, quin legati parlamentares vocem populi respicerent.
(Reijo Pitkäranta)
De siccitate Francogalliae
Francogallia siccitate laborans coacta est consumptionem aquae in multis districtibus restringere. Mense Aprili minime pluit et caelum inusitate fervidum erat, qua de causa copiae aquae valde deminutae sunt. Ministra circumiectalis Nathalie Kosciusco-Morizet rerum condicionem discriminis instar esse describit. Francogallia maxima productrix frumenti in Unione Europaea est, sed nunc de suo statu timet.
(Tiina Arpiainen)
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


