Perjantaisin klo 18.15 - 18.20
Rerum in Libya condicio
JULKAISTU 25.02.2011 KLO 15.25
In diversis partibus Libyae, quin etiam Tripoli, in urbe principe, vehementes reclamationes populi contra regimen ortae sunt. Quibus perturbationibus Muammar Gaddafi, dux civitatis, crudelissime respondit, cum adversarios suos vi militari oppressurus magnam stragem civium reclamitantium fecit.
Neque iam multum abesse videtur, quin in Libya bellum civile exardescat. Ipse Gaddafi orationem televisificam habuit, qua ira incensus recusavit, quominus umquam e patria sua abiret.
Idem iuravit se una cum fautoribus adversus reclamatores usque ad ultimam sanguinis guttam pugnaturum esse et, si res postularet, in terra sua tamquam martyrem moriturum.
(Reijo Pitkäranta)
Sententia Nationum Unitarum
Consilium securitatis Nationum Unitarum a Libya flagitat, ut nulla mora interposita vim suis civibus inferre desistat. Hanc declarationem, quae per totum diem Martis (22.2.) arbitris remotis praeparata erat, quindecim nationes illius consilii unanimiter divulgaverunt. Ex eodem documento id quoque patet, quam sollicitae Nationes Unitae de rerum in Libya condicione sint.
(Reijo Pitkäranta)
Calamitas Novae Zelandiae
In Nova Zelandia saltem sexaginta quinque homines vitam amiserunt et multa centena vulnerati sunt terrae motu die Martis facto, cuius vis amplius sex graduum Richterianorum fuisse aestimatur. Epicentrum calamitatis erat urbs Christchurch, quae in illa clade tanta detrimenta accepit, ut tota area in campum pugnae mutata esse videretur.
(Reijo Pitkäranta)
Colloquia Americanorum
Acta diurna Americana nomine The New Yorker narrant legatos Civitatum Americae Unitarum in Afganistania consultationes clandestinas cum Talibanis agere. Ferunt illa colloquia iam per unum annum haberi. Americanos illa ratione usos esse ad cognoscendum, essentne inter Talibanos tales duces, cum quibus consultationes pacis iniri possent.
(Reijo Pitkäranta)
Putin suum montem accepit
Legati parlamentares Kirgisistaniae decreverunt, ut monti cuidam patriae suae nomen Putin ex principe ministro Russiae inderetur. Hoc consilio capto indicare voluerunt, quam bonae relationes inter utramque nationem intercederent. Mons Putinianus multo excelsior est quam ille, qui abhinc novem annos Jeltsin appellari coeptus est in honorem praesidentis Russiae illius nominis.
(Reijo Pitkäranta)
De balaenis captandis
Magistratus Iaponienses statuerunt, ne hoc vere iam balaenas captare pergerent. Decretum idcirco factum esse dicitur, quod ille labor a tutatoribus animalium tantopere perturbaretur, ut piscatores in periculum vocarentur. Ordo balaenis tuendis nomine Sea Shephard nuntium cum gaudio accepit, sed ait se diligenter observaturum esse, num naves piscatoriae Iaponiensium re vera ab aquis Antarctidis domum reverterentur.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Latin Makes an Appearance on Finnish Radio.
(New York Times 8.4.2013)
Finnish radio keep Latin alive
(RadioNational Australia (ABC) 11.4.2013)
J’écoute la radio en latin. D’autres jouent bien au foot...
(Rue89 - Le Nouvel Observateur 19.4.2013)
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: Coniuges Finni ex Iemenia liberati
- Nuntii Latini: Giulio Andreotti mortuus
- Nuntii Latini: Dies veteranorum celebrabatur
- Nuntii Latini: Napolitano iterum praesidens Italiae
- Nuntii Latini: Bombae Bostoniae displosae
- Nuntii Latini: Margaret Thatcher mortua
- Nuntii Latini: Corea Septentrionalis contumax
- Nuntii Latini: Papa Franciscus inthronizatus
- Nuntii Latini: Novus papa Franciscus I
- Nuntii Latini: Sedes Petriana vacat


