Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Res Francogalliae turbatae

JULKAISTU 22.10.2010 KLO 12.07

In Francogallia reclamationes violentissimae cum operistitiis amplis ortae sunt, quae vitae civium cotidianae multimodis officiunt. In diversis terrae partibus turbatores aedificia incenderunt et custodibus publicis manus intulerunt. Saevit vulgus in administatores, qui novam legem pensionariam populo ingratam perlaturi sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Programma Iraniae nucleare

Cathrine Ashton, ministra Unionis Europaeae a rebus exteris, Iranianis novas consultationes de programmate eorum nucleari proposuit. Manouchehr Mottaki, minister Iranianus, hoc consilium ‘bonum nuntium’ descripsit et dixit fieri posse, ut illa colloquia triduana aut mense Octobri aut Novembri agerentur.

(Reijo Pitkäranta)

De re publica Portugallia

Hoc mense ineunte centum anni acti erant, cum Portugallia regibus exactis res publica libera facta est. Die enim quinto mensis Octobris anno millesimo nongentesimo decimo (5.10.1910) rex Emmanuel II Londinium exsulatum ire coactus est, quo facto Portugallia ex regno in civitatem popularem mutata est. Iubilaeum saeculare in Portugallia variis sollemnitatibus celebrabatur.

(Reijo Pitkäranta)

Cuniculus ferriviarius longus

Ultima pars cuniculi ferriviarii, quo Helvetia cum Italia coniungeretur, in visceribus montis Sancti Gotthardi, ad finem est adducta. Ita ortus est meatus subterraneus quinquaginta septem chiliometrorum, quo longior nullus alius transitus subter montes ductus invenitur. Primum tramen maximae velocitatis in novo cuniculo subalpino anno bismillesimo septimo decimo (2017) commeare incipiet.

(Reijo Pitkäranta)

Quid NASA in Finnia faciat

Administratio Aeronautica et Spatialis (NASA) Americana in Finniam rerum peritos misit, qui hic pluviam tenuissimam investigarent. Imprimis scire volunt, quonam modo nubes conformentur et quibus rationibus imbres in hemisphaera septentrionali oriantur. Locus operandi principalis illis est aeriportus Turkuensis, ubi iam per unum mensem observationes meteorologicas faciunt.

(Reijo Pitkäranta)

Missale quoddam mediaevale

Bibliotheca nationalis Britanniae (British Library) missale, quod originem ab saeculo duodecimo trahit, Italiae reddit. Missale bello mundano secundo ex ecclesia cathedrali Beneventana raptum anno millesimo nongentesimo quadragesimo septimo (1947) in possessionem Musei Britannici (British Museum) post auctionem venit. Nova lex de rebus culturalibus reddendis efficit, ut missale veris possessoribus reddi possit.

(Outi Kaltio)

Vicus pristinus Norvegiae

In Norvegia meridiana vicus ex aetate lapidea oriundus repertus est. Iacebat in profunditate duorum metrorum et tam bene conservatus erat, ut non deessent, qui censerent illam aream archaeologicam parvos Pompeios appellandos esse. Rerum periti arbitrantur hunc vicum abhinc quinque milia quingentos annos subita tempestate orta aggeribus arenosis obrutum esse.

(Reijo Pitkäranta)

Muualla Yle.fi:ssä