Perjantaisin klo 18.15 - 18.20

Rixa inter Turciam et Israelem

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 09.09.2011 KLO 14.57

Inter Turciam et Israelem, nationes Civitatum Americae Unitarum in Proximo Oriente socias, rixa vehementissima orta est. In causa discriminis est ictus, quem milites Israeliani anno praeterito in navem auxiliarem Turcicam cum morte novem nautarum fecerunt. Moderatores Turci Israelianos excusationem delicti poposcerunt, sed hi recusaverunt, quominus id facerent.

(Reijo Pitkäranta)

Operistitia in Italia facta

In urbibus maioribus Italiae operistitia generalia facta sunt, cum multa milia operariorum consiliis regiminis de novis parsimoniis resisterent. Argentaria centralis Europaea et Argentaria Mundana administratores Italiae hortatae sunt, ne ab inceptis oeconomiae suae stabiliendae absisterent.

(Reijo Pitkäranta)

Programma Iraniae nucleare

Ordo internationalis ab energia atomica (IAEA) in sollicitudinem programmatis Iranianorum nuclearis adductus est. Cognovit enim in Irania iam tales apparatus usu recipi, quorum ope uranium ad arma nuclearia aptum eliquari potest. Huc accedit, quod Iraniani sedes suas atomicas in loca subterranea transferre coeperunt, ut eas ab ictibus bombicis tutarentur.

(Reijo Pitkäranta)

Incendia Texiae silvestria

In Texia, quae est una e regionibus Civitatum Americae Unitarum, saltem quinguaginta incendia campestria grassantur. Vis eorum tanta fuit, ut iam amplius mille domus delerentur. Rick Perry, gubernator Texiae idemque candidatus praesidentialis, sperat fore, ut tempestas frigidior una cum ventis debilioribus operam siphonariorum faciliorem reddat.

(Reijo Pitkäranta)

Dies festus Caroli vici (Kaarlela)

Pridie Nonas Septembres (4.9.) in urbe Finniae Kokkola dies mediaevalis agebatur tam torneamento instituto quam missa sollemni Latine procurata. Causa diei festi erat, quod tunc quingenti anni praeterierant, cum pars eius Caroli vicus (vulgo Kaarlela) ab ecclesia materna Pedersöre separata sui iuris factus est. Hanc rem confirmavit ipse Iulius II, papa Romanus, litteris apostolicis anno millesimo quingentesimo undecimo (1511) missis.

(Reijo Pitkäranta)

De peragratione murium lemmorum

Plurimi mures lemmi hoc tempore in Lapponia ex partibus septentrionalibus in regiones meridionales peragrant. Pristina emigratio aeque magna annis millesimis nongentesimis septuagesimis fuit. Peragratio ad mensem Octobrem durabit, et tum lemmi ubique fere in Lapponia videri poterunt. Hoc genus animalium, quotienscumque populatio eorum nimium crevit, peragrare incipit.

(Karoliina Ignatius)

Certamina athleticae mundana

Mense Augusto in Septembrem vergente in urbe Coreae Meridionalis nomine Daegu ludi mundani athleticae campestris celebrabantur. Longum est enumerare, quis in quoque certaminis genere ceteris antecesserit. Commemorandum tamen est athletas Finnos rem tam male gessisse, ut ne unum punctum quidem domum reportarent.

(Reijo Pitkäranta)

9.9.2011

Muualla Yle.fi:ssä