Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Sanctiones contra Libyam positae

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 07.03.2011 KLO 08.56

4.3.2011

Consilium securitatis Nationum Unitarum unanimiter decrevit, ut contra Libyam et eius ducem Muammar Gaddafi sanctiones ponerentur. Arma in Libyam portari non sinuntur, Gaddafi et eius familiares extra patriam itinera suscipere vetantur, opes, quas peregre habent, gelantur.

Praeterea Gaddafi in poenale tribunal internationale vocabitur. Est enim suspicio, ne crimina contra humanitatem commiserit, cum reclamationes oppositionis politicae vi et armis oppresserit.

Gaddafi contra per televisionem Serbicam nuntiavit illas sanctiones esse nullius momenti et asseveravit statum rerum in Libya tranquillum esse. Etiam filius eius Saif al-Islam Gaddafi sanctiones irridebat.

Idem affirmavit familiam Gaddafi esse pauperem neque ullas opes in Europa alibive peregre habere. At postea Ministerium aerarii Americanum rettulit illam familiam in rationibus argentariis Americanis triginta miliarda dollarorum habere.

Peregrini Libyam relinquunt

Peregrini, tumultus et violentiam timentes, Libyam relinquunt. Commissio Nationum Unitarum (UNHCR) aestimavit circiter centum quadraginta milia hominum ex Libya effugisse. Ordo a iuribus humanis Libycus (Libyan Human Rights Watch) saltem sex milia hominum inter tumultus mortuos esse nuntiavit.

Discovery ultimum volat

Discovery, navicula spatialis Americanorum, die Iovis (24.2.) ultimum volatum suscepit, ut in stationem spatialem internationalem instrumenta necessaria et automatum portaret. Intersunt in itinere, quod undecim dies durabit, sex astronautae. Propter nimios sumptus NASA, Nationalis aeronautica et spatialis administratio, programmati navicularum spatialium finem imponit.

Oratio regis excellit

Praemia Ansgariana, vulgo Oscar, quae in re cinematographica maximi aestimantur, Angelopoli tributa sunt. Oratio regis, quae iam in antecessum favorem maximum assecuta erat, optima pellicula iudicata est. Etiam moderatio scaenarum et manuscriptum originale eiusdem pelliculae statunculum Oscar ceperunt. Praeterea Colin Firth pro optimo actore principali praemiatus est. Persona, quam Colin Firth gerit, est princeps Albertus, postea rex Britanniae Georgius VI, pater reginae hodiernae Elisabethae II. Cum balbus esset nec orationem publicam facere valeret, in thronum ascendere noluisset. In pellicula narratur, quo modo difficultatem loquendi therapeuta adiuvante superaverit et animos civium bello orto confirmaverit.

Frigora mitescunt

Frigora solito acriora, quibus tota fere Finnia per multas septimanas laboravit, tandem remittunt, etsi congeries glaciei in partibus septentrionalibus Maris Baltici navigantibus magno est impedimento. Certissimum signum veris est, quod primae aves migratoriae reverterunt. Etiam alaudae, ex quarum adventu aestas unum mensem abesse dicitur, in regione Helsinkiensi visae sunt.

(Tuomo Pekkanen)

Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä