Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)

Strages magna in Arizona

Nuntii Latini. Photo: YLE

JULKAISTU 14.01.2011 KLO 10.32

14.1.2011

Die Saturni (8.1.) Tucsoniae, in urbe civitatis Arizonae, strages funestissima accidit, qua sex homines vitam amiserunt et tredecim vulnerati sunt. Quorum in numero erat Gabrielle Giffords, delegata congressus Americani quadraginta annorum, quae in cerebro gravissime sauciata est.

Inter conventum publicum subdialem, quem Gabrielle convocaverat, vir armatus viginti duos annos natus, ex causa ignota sclopeto ex improviso sumpto homines sibi astantes interficere coepit. Paulo post occisor ille, qui mente perturbatus esse videbatur, comprehensus et custodibus publicis traditus est. Medici credunt miro modo fieri posse, ut Giffords, quamvis glans plumbea comminus emissa caput eius perforaverit, tamen e vulneribus suis reviviscat.

(Reijo Pitkäranta)

Scandalum in Germania

Ministerium agriculturae Germaniae quinque fere milia praediorum rusticorum claudi iussit hac lege imprimis ad regionem Saxoniae inferioris pertinente. Magistratibus hoc faciendum erat, cum investigationibus chemicis apparuisset pabula pecoris dioxino venenoso mixta esse. Dicitur copia dioxini, quae in cibo animalium inerat, etiam septuagies septies id, quod licitum est, superavisse.

(Reijo Pitkäranta)

De oeconomia mundana

Oeconomia mundana, postquam per aliquot annos ex magnis difficultatibus laboravit, iam paulatim se recipit. Id affirmaverunt directores generales variarum argentariarum centralium, qui in urbem Basileam congregati erant. Illis mos est alternis mensibus eo convenire ad aestimandum, qualis condicio oeconomiae mundi sit.

(Reijo Pitkäranta)

Colosseum totum apertum

Iam primum factum est, ut Amphitheatrum Flavium sive Colosseum totum publico pateret, cum partes eius inferiores quoque adiri sinerentur. Ita viatoribus Romam petentibus occasio data est etiam eas cellas et conclavia cognoscendi, ubi gladiatores et bestiae ferae olim exspectabant, donec in arenam ad pugnam committendam admitterentur.

(Reijo Pitkäranta)

Peritia chirurgiae Finnicae

Medici Finni in peritia chirurgiae ossium summum fastigium internationale consecuti sunt. Iis enim computatri ope usis contigit, ut ad faciem hominum gravibus laesionibus affectorum transplantata ossibus originalibus simillima applicarent. Materia ad hunc finem maxime idonea videtur esse titanium, quippe quod corpore humano non reiciatur.

(Reijo Pitkäranta)

Schola militaris 90 annorum

Schola praefectis copiarum subsidiariarum excolendis in Finnia nuper nonaginta annos complevit. Permulti praefecti militum subsidiarii caerimoniae et decursui sollemni in Portu Frederici sive in urbe Hamina celebratis interfuerunt. In hac schola militari iuvenes militantes erudiuntur, qui tempore belli suis centuriis et manipulis praesint. In cursibus bis in anno instituendis circiter septingeni studentes approbantur.

(Antti Ijäs)

Kommentoi Lähetä:

Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.

Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi

Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!

Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"

Audi Nuntios Latinos per interrete

Nuntii Latini: NATO conventum habuit
Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria
Muualla Yle.fi:ssä