Perjantaisin klo 18.15 - 18.20 (kesätauolla 22.6. - 27.7.2012)
Suffragia Finnorum praesidentialia
JULKAISTU 27.01.2012 KLO 19.34
In primis suffragiis comitiorum praesidentialium Sauli Niinistö, candidatus factionis conservativae, ex opinione competitoribus praevaluit, cum triginta septem centesimas (37%) votorum obtinuit. Secundus inopinanter factus est Pekka Haavisto factionis prasinorum, qui apud cives maiorem gratiam (18,8%) invenit quam Paavo Väyrynen (17,5%), politicus veteranus partis centralis.
Maximam cladem passus est Paavo Lipponen, democrata socialis, cui minus quam septem centesimae (6,7%) suffragantium favebant. Ad urnas paene septuaginta tres centesimae (72,7%) civium venerunt. Quae cum ita sint, in alteris comitiis Nonis Februariis (5.2.) futuris cives constituent, utrum Niinistö an Haavisto praesidens Finnorum in proximum sexennium designetur.
Tuomo Pekkanen
Rebelles suburbium Damasci occupaverunt
Rebelles Syriae Dumam, suburbium Damasci, occupaverunt, quod antea illis non contigerat. Res autem nondum a partibus neutralibus confirmari potuit. Duma, quam plus centum milia hominum habitant, circiter viginti chiliometra in septentrionem ab urbe Damasco distat. Fuit unus ex locis principalibus motuum Syriae popularium.
Tuomo Pekkanen
Qui non lugebant, puniuntur
Magistratus Coreae Septentrionalis omnes punire coeperunt, qui mortem Carissimi Ducis Kim Jong Il satis non lugebant. Acta diurna Coreae Meridianae (Daily NK) narraverunt opere coacto minime sex mensium illos affici, qui conventibus inter luctum publicum convocatis non interfuissent aut in eis non flevissent neque satis sinceri apparuissent. At sedes informatica Coreae Septentrionalis (KCNA) haec falsissima esse asseveravit et propagatores talium nuntiorum “miserabilem populi faecem” appellavit. Alioquin Corea Septentrionalis vicinos meridianos accusavit, quod reverentiam adversus Kim Jong Il inter luctum non adhibuissent.
Tuomo Pekkanen
Lingua Lapponica in periculo
Periculum est, ne lingua Lapponica sive Samica in Finnia omnino intereat. Plures quam dimidium puerorum Samice loquentium iam extra regiones Samorum domesticas habitant, ubi institutio Samice non ministratur. His decem annis Sami magis magisque in oppida urbesque migraverunt neque nova generatio in circumiectis urbanis sermonem Samicum facile sibi assumit. Leges Finniae linguam Samorum tantum in communibus Lapponiae septentrionalibus tutantur, etsi tertia pars eorum alibi in Finnia habitat. Sami hodie numerantur minus quam octo milia, ex quibus in regione urbana Helsinkiensi quingenti fere sunt.
Tuomo Pekkanen
Panis secalicius vires facit
Panis secalicius mane sumptus memoriam servat acriorem et vires facit meliores quam panis albus. Investigatio in Universitate Lundensi facta ostendit differentiam esse notabilem. Illa differentia maxima est duabus horis post ientaculum. Cibus, in quo multae fibrae insunt, etiam gradum sacchari sanguinis idoneum inter horas antemeridianas tenet.
Tuomo Pekkanen
Lähetä:
Nuntii Latini, conspectus rerum internationalium hebdomadalis, est programma Radiophoniae Finnicae Generalis (YLE) in terrarum orbe unicum.
Sententia tua
Nobis scribe: nuntii.latini(a)yle.fi
Colloquia Latina
Quaere, narra, colloquere!
Audi Nuntios Latinos per interrete
- "Kuuntele" = "Audi"
- "Lataa (mp3)" = "Extrahe (mp3)"
Nuntii Latini
Audi Nuntios Latinos per interrete
- Nuntii Latini: NATO conventum habuit
- Nuntii Latini: De crisi Graeciae oeconomica
- Nuntii Latini: Nuntii Latini: Hollande praesidens electus
- Nuntii Latini: Praesidentes UE Ucrainam boicotizant
- Nuntii Latini: Hollande et Sarkozy in altera comitia
- Nuntii Latini: Ictus in Afganistania terroristici
- Nuntii Latini: Clinton Russiam reprehendit
- Nuntii Latini: De pace in Syria facienda
- Nuntii Latini: Caedes Tolosae et Montalbani factae
- Nuntii Latini: Calamitas in Helvetia viaria


